Quod
Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit, et de obitu Theudoberthi, fili eius.
Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum
Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatus mittit, dicens: 'Veniat frater
meus, et videamus nos et pacificati persequamur Sigyberthum inimicum nostrum'.
Quod cum fuisset factum seque vidissent ac muneribus honorassent, commoto
Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incendens atque debellans.
Quod audiens Sigyberthus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra
memoriam fecimus, Parisius venit et contra fratrem suum ire disponit, mittens
nuntius Dunensibus vel Toronicis, ut contra Theodoberthum ire deberent. Quod ille dissimolantes, rex Godegiselum et Gunthchramnum
duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. Ad
ille derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non
dubitat. Ineuntes autem proelium, Theodoberthus evictus in campo prosternitur,
et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur. Tunc ab Aunulfo
quodam collectus ablutusque ac dignis vestibus est indutus et ad Ecolisinensim
civitatem sepultus. Chilpericus vero cognuscens, quod iterum se Gunthchramnus
cum Sigybertho pacificasset, se infra Thornacinsis murus cum uxore et filiis
communivit.
|