LIBER QUINTUS
Taedit me bellorum civilium diversitatis, que
Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare; in quo, quod peius est,
tempore illud quod Dominus de dolorum praedixit initium iam videmus: Consurgit
pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum.
Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui, ut divisi, statim ab
inimicis sunt interempti. Quotiens et ipsa urbs urbium et totius mundi capud
ingens bella civilia diruit; quae cessante, rursum quasi ab humo surrexit.
Utinam et vos, o regis, in his proelia, in quibus parentes vestri desudaverunt,
exercimini, ut gentes, vestra pace conterritae, vestris viribus praemirentur!
Recordamini, quid capud victuriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui
adversos reges interficet, noxias gentes elisit, patrias subiugavit, quarum
regnum vobis integrum inlesumque reliquit! Et cum hoc facerit, neque
aurum neque argentum, sicut nunc est in thesauris vestris, habebat. Quid
agetis? Quid quaeritis? Quid non habundatis? In domibus dilitiae supercrescunt,
in prumtuariis vinum, triticum oleumque redundat, in thesauris aurum atque
argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod, pacem non habentes, Dei gratiam
indegetis. Cur unus tollit alteri suum? Cur alter concupiscit alienum? Cavete
illo, quaeso, apostoli: Si ab invicem mordetis et comeditis, vidite, ne ab
invicem consummamini. Scrutamini diligenter
veterum scripta, et videbitis, quid civilia bella parturiant. Requirite, quod de
Carthaginensibus scribat Orhosius, qui, cum post septingentos annos subversam
dicat civitatem et regionem eorum, addidit: Quae res eam tamdiu servavit? Concordia. Quae res eam post tanta distruxit tempora?
Discordias. Cavete discordiam, cavete bella civilia, quae vos populumque
vestrum expugnant. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester
caeciderit, vos sine solatio relicti atque a gentibus adversis oppressi protinus
conruatis? Si tibi, o rex, bellum civili delectat, illut quod apostolus in
hominem agi meminit exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem et vitia
virtutibus caedant; et tu liber capite tuo, id est Christo, servias, qui
quondam radicem malorum servieras conpeditus.
|