Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
1. De Childeberthi iunioris regno et matre eius.
Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum
villam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad
eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret,
Gundovaldus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius parvolum, furtim
abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater
eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto. Qui
die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus
rex Parisius venit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem civitatem in
exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias vero
eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc
Roccolenus cum Cinomannicis Toronus venit et praedas egit et multa scelera
fecit, quod in sequenti, qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae
gessit percussus interiit, memoramus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |