His diebus Roccolenus, ab Chilperico missus, Toronus
advenit cum magna iactantia, et ultra Legerem castra ponens, nuntios ad nos
dirixit, ut scilicit Gunthchramnum, qui tunc de morte Theudoberthi inpetebatur,
a basilica sancta deberemus extrahere. Quod
si non facerimus, et civitatem et omnia suburbana eius iuberet incendio
concremare. Quo auditu, mittimus ad eum legationem, dicentes, haec ab antiquo
facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat, sed nec modo permitti posse, ut
basilica sancta violaretur; quod si fierit, nec sibi fore prosperum nec rege,
qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antestetis, cuius
virtus hesterna die paralitica membra dirixisset. Nihil his ille furmidans, cum
in domo aeclesiae ultra Legerem resederet, domum ipsam, quae clavis adfixerat,
dissecet. Ipsos quoque clavos Caenomannici, qui tunc cum eodem advenerant,
inpletis follibus portant, annonas evertunt et cuncta devastant. Sed dum haec
Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata
aspera remittit, dicens: 'Nisi hodie proieceritis Gunthchramnum ducem de
basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat
aratro locus ille'. Interim advenit dies sanctus epifaniae; et hic magis ac
magis torquere coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad
civitatem accedit. Denique cum psallentes de eclesiam egressi, ad sanctam
basilicam properarent, hic post crucem, praecidentibus signis, aequo
superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introit, mox furor minantis
intepuit; regressusque ad eclesiam, nihil cibi ea die accipere potuit. Exinde
cum valde anillus esset, Pectavo abiit. Erant enim dies sanctae quadraginsimae,
in qua fetus cunicolorum saepe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in
Kalendas Martias cives Pectavus vel adfligeret vel damnaret, pridie animam
reddedit; et sic superbia tumorque quievit.
|