Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus litteras
mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc
interfectum, eo quod ipse cupidus episcopati episcopum interfecisset. Sed ut
haec scriberet, villam ecclesiae concupivit. Quam cum dare nollem, evomit in
me, ut dixi, plenus furore opprobria mille. Cui
aliquando ego respondi: 'Memento dicti prophetici: Vae his qui iungunt domum ad
domum et agrum ad agrum copulant! Numquid soli inhabitabunt terram? O si te
habuisset Massilia sacerdotem! Numquam naves oleum aut reliquas species
detulissent, nisi cartam tantum, quo maiorem oportunitatem scribendi ad bonos
infamandos haberes. Sed paupertas cartae finem inponit verbositati'. Inmensae
enim erat cupiditatis atque iactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi
similis appaream, illud explicabo, qualiter germanus meus ab hac luce
migraverit, et quam velocem in percussorem eius Dominus praestiterit ultionem.
Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, cum Lampadio
diacono, quem creditorem habuit, deicisset et frater meus, dum pauperibus, quos
ille male spoliaverat, opitulare cupiens, consensisset in eius humiliatione,
odium ex hoc incurrit. Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur. Cui cum
nulla medicorum fomenta valerent, conturbati clerici et a pastore utpote
destituti, Mundericum expetunt. Qui a rege indultus ac tonsoratus, episcopus
ordinatur, sub ea specie, ut, dum beatus Tetricus viveret, hic Ternoderinsim
castrum ut archipresbiter regerit atque in eo commoraretur, migrante vero
decessore, iste succederet. In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit.
Adserebatur enim contra eum, quod ipse Sigibertho regi adversus fratrem suum
Guntchramnum venienti alimenta et munera praebuisset. Igitur extractus a
castro, in exilio super ripam Rhodani in turre quadam arta atque detecta
retruditur; in qua per duos fere annos cum grandi exitu commoratus, obtinente
beato Nicetio episcopo, Lugduno regreditur habitavitque cum eo per duos menses.
Sed cum obtinere non posset a rege, ut in loco, unde eiectus fuerat,
restitueretur, nocte per fugam lapsus, ad Sigiberti regnum pertransiit et apud
Arisitensim vicum episcopus instituetur, habens sub se plus minus dioceses XV,
quas primum quidem Gothi tenuerant, nunc vero Dalmatius Rutenensis episcopus
iudicat. Quo abeunte, iterum Lingonici Silvestrum, propinquum vel nostrum vel
beati Tetrici, episcopum expetunt. Sed ut eum peterent, fratris mei hoc
instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, hic, tonso capite,
presbiter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae. Qui vero, ut
benedictionem episcopalem Lugduno accipiat, iter parat. Quae dum aguntur, ipse,
quia iam diu epilenticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius ex sensu factus
et per dies duos assiduae dans mugitum, tertia die spiritum exalavit. Quae
peracta, Lampadius, ut superius dictum est, ab honore et facultate privatus, in
odio Petri diaconi cum filio Silvestri coniungitur, machinans atque confirmans,
patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum. At ille aetate iuvenis, sensu
levis contra eum commovetur, ipsum inpetens publice parricidam. Porro ille haec
audiens, facto placito in praesentia sancti Niceti episcopi, avunculi matris
meae, Lugduno dirigitur; et ibi, Siagrio episcopo coram adstante vel aliis
sacerdotibus multis cum saecularium principibus, se sacramento exuit, numquam
se in morte Silvestri mixtum fuisse. Post duos vero annos instigatus iterum a
Lampadio filius Silvestri, adsecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum
interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus et ad Divionensim
delatus castrum, secus sanctum Gregorium, proavum nostrum, sepelitur. Iste vero
fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis
Guntchramni dimissis. Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere nec ei
essit locus firmus ad commorandum, tandem, ut credo, contra eum sanguine
insonte ad divinam potentiam proclamante, in quodam loco, dum iter ageret,
innocentem hominem evaginato gladio interemit. Cuius parentes condolentes
propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frustra
concidunt membratimque dispergunt. Tale iusto iudicio Dei exitum miser accepit,
ut, qui propinquum innocentem interimerat, ipse nocens diutius non maneret. Nam
tertio ei haec evenerunt anno. Denique Silvestri post transitum Lingonici
iterum episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam archidiaconus
Agustidunensis fuerat, accipiunt. Qui
multa, ut asserunt, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores
fratrum esse videamur. Tamen, quale habuerit exitum, non omittam. Anno octavo
episcopatus sui, dum dioceses ac villas ecclesiae circuiret, quadam nocte
dormienti apparuit beatus Tetricus vultu minaci. Cui ita: 'Quid tu', inquit,
'hic Pappole? Ut quid sedem meam polluis? Ut quid ecclesiam pervadis? Ut quid
oves mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a
regione'. Et haec dicens, virgam quam habebat in manu pectori eius cum ictu valido
inpulit. In quo ille evigilans, dum
cogitat, quid hoc esset, ficta in loco illo defigitur ac dolore maximo
cruciatur. Abhorret cibum potumque et mortem iam sibi proximam praestolatur.
Quid plura? Tertia die, cum sanguinem ore proicerit, exspiravit; exinde elatus,
Lingonas est sepultus. In cuius loco Mummolus abba, quem Bonum cognomento
vocant, episcopus substituitur. Quem multi magnis laudibus prosecuntur: esse
eum castum, sobrium, moderatum ac in omni bonitate promptissimum, amantem
iustitiam, caritatem omni intentione diligentem. Qui, accepto episcopatu,
cognoscens, quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae ac de spoliis
pauperum agros vineasque vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a
praesentia sua iussit abigi. Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus
propriis victum quaerit. Haec de his sufficiant.
|