Anno vero quo supra, id est quo, mortuo Sigybertho,
Childeberthus, filius eius, regnare coepit, multae virtutes ad sepulchrum beati
Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsis miraculis
conponere temptavi. Et licet sermone
rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi aut a fidelibus relata
cognovi. Hic tantum, quid neglegentibus evenerit, qui post virtutem caelestem
terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam, quia, sicut per gratiam sanitatum,
ita et in castigationem stultorum virtus eius ostenditur. Leonastis Biturigus
archidiaconus, decedentibus cataractis, lumen caruit oculorum. Qui cum, per
multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere possit, accessit ad
basilicam beati Martini; ubi per duos aut tres menses consistens et ieiunans
assiduae, lumen ut reciperet flagitabat. Adveniente autem festivitate,
clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Iudaeo,
ventosas, quorum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decedente
quoque sanguine, rursus in redeviva caecitate redigitur. Quod cum factum
fuisset, rursum ad sanctum templum regressus est. Ibique iterum longo spatio
commoratus, lumen recipere non meruit. Quod ei ob peccatum non praestitum reor
iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei et habundavit; et qui non
habet, ipsum quod habet aufertur ab eo; et illud: Ecce sanus factus es, iam
noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat. Nam perstiterat hic in
sanitate, si Iudaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim et monet
et arguit apostulus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus. Quae
enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris?
Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum in fidele?
Qui autem consensus templo Dei cum
idolis? Vos estis enim templum Dei vivi. Propterea exite de medio eorum et
separamini ab his, ait Dominus. Ideo doceat unumquemque christianum haec causa,
ut, quando caelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia.
|