Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
8. De sancto Germano Parisiorum episcopo.
Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus
transiit. In cuius exsequiis multis virtutibus, quas in corpore gesserat, hoc
miraculum confirmationem fecit. Nam carcerarius adclamantibus, corpus in platea
adgravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur. Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris
usque basilicam, in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulchrum autem
eius multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur, ita ut quisque
iusta petierit velociter exoptata reportet. Quis tamen strenuus virtutes
illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitae illius,
qui a Fortunato presbitero conpositus est, legens, cuncta repperiet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |