Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
10. De Patroclo reclauso.
Fuit autem in Biturigo termino reclausus nomine
Patroclus, presbiterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir
magnae abstinentiae, qui plerumque ab inaedia diversis incommodis vexabatur.
Vinum, sicera vel omne quod inebriare potest non bibebat praeter aquam parumper
melle linitam; sed nec pulmentum aliquod utebatur. Cuius victus erat panis in
aqua infusus atque sale respersus. Huius oculi numquam caligaverunt. Erat enim in
oratione assiduus, quam si parumper praetermisisset, aut legebat aut scribebat.
Frigoriticis, pustulis laborantibus vel reliquis morbis saepe per orationem
remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est
enarrare. Cilicium semper puro adhibens
corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de
huius vita libellum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |