Et quia semper Deus noster
sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Iudaeis hoc anno
contigerit pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut,
relicto velamine legis Moysaicae, spiritaliter lecta intellegerent et Christum,
filium viventis Dei, prophetica et legali auctoritate promissum, corde purissimo
in sacris litteris contemplarent, manebat in pectoribus eorum, iam non dicam,
velamen illud, quod facies Moysi obumbrabatur, sed paries. Sacerdos quoque
orans, ut, conversi ad Dominum, velamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex
his ad sancta pascha ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi
sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus
autem populis portam civitatis, unus Iudaeorum super capud conversi Iudaei
oleum foetidum, diabulo instigante, diffudit. Quod cum cunctus
aborrens populus voluissent eum urguere lapidibus, pontifex ut fieret non
permisit. Die autem beato, quo Dominus ad caelos post redemptum hominem
gloriosus ascendit, cum sacerdos de aeclesiam ad basilicam psallendo
procederet, inruit super sinagogae Iudaeorum multitudo tota sequentium,
distructamque a fundamentis, campi planitiae locus adsimilatur. Alia autem die sacerdos eis legatos mittit,
dicens: 'Vi ego vos confiteri Dei Filium non inpello, sed tamen praedico et
salem scientiae vestris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus
superpositus; et de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit,
habere se alias oves quae non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut
fiat unus grex et unus pastor. Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus
grex, costodi me posito; sin vero aliud, abscedite a loco'. Illi autem diu
aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentum pontificis
coniuncti in unum, ad eum mandata remittunt, dicentes: 'Credimus Iesum, filium
Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et ideo petimus, ut abluamur
baptismum, ne in hoc delicto permaneamus'. Gavisus autem nuntio pontifex,
noctem sanctam pentecosten vigilias caelebratas, ad baptistirio forasmoraneum
egressus est; ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitavit. At ille
prae gaudio lacrimans, cunctos aqua abluens, crismate liniens, in sinu matris
eclesiae congregavit. Flagrabant caerei, lampades refulgebant, albecabat tota
civitas de grege candido, nec minor fuit urbi gaudium, quam quondam, Spiritu
sancto discendente super apostulos, Hierusalem videre promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt amplius
quingenti. Hii vero qui baptismum noluerunt discedentes ab illa urbe, Massiliae
redditi sunt.
|