Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
13. Quod Mummolus Lemovicas vastavit.
Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex
Chlodovechum filium suum Toronus transmisit. Qui, congregato exercitu, inter
terminum Toronicum et Andecavum usque Sanctonas transiit eamque pervasit.
Mummolus vero patricius Gunthchramni regis cum magno exercitu usque Lemovicinum
transiit et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit. In quo proelio ceciderunt de exercitu eius quinque
milia, de Desiderii vero viginti quattuor milia. Ipse quoque Desiderius fugiens
vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit eamque per loca
exercitus eius devastavit. Et sic in Burgundiam peraccessit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |