Et quia tempore illo, quo Alboenus in Italia ingressus
est, Chlothacharius et Sigyberthus Suavos et alias gentes in loco illo
posuerunt, hi qui tempore Sigyberthi regressi sunt, id est qui cum Alboeno
fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac
delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: 'Simul vivere
sine conlisione possumus'. Sed ille contra eos irati, eo quod ipse hoc antea
tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc obtulerunt eis iterum iste
medietatem, post haec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia
pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi adquiescentis, certamen
expetiunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum deviderent et
qui quam post eorum exitu acciperet, tractant, potantes, eos iam quasi
interfectus habere. Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem
voluntatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis, erant enim XXVI milia
Saxonum, ex quibus XX milia caeciderunt; Suavorum quoque VI milia, ex quibus
quadringenti octuagenta tantum prostrati sunt, reliqui vero victuriam
obtenuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant detestati sunt, nullus se
eorum barbam neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis
ulciscerent. Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio conruerunt; et sic
a bello cessatum est.
|