Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
16. De interitum Macliavi.
In Brittanis haec
acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter
se dederant, ut, quis ex eis superviveret, filius patris alterius tamquam
proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum
nomen. Quem Macliavus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris
eius accipit. Hic vero multo tempore
profugus vaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania
viris, se super Macliavum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet
partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit;
partem vero aliam Warochus, Macliavi filius, vindicavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |