De dubietate
paschae vel de aeclesia Cainoninse, et quod Guntchramnus rex filius Magnachari
interfecit suosque perdidit atque cum Childebertho coniunctus est.
Gunthchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo
quod in Austregildem reginam eiusque subolis multa detestabilia atque
exsecranda proferrent, facultatesque eorum fisco suo redegit. Ipse quoque duos
filios suos subito morbo oppressus perdedit; de quorum funere valde
contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas
paschae fuit. In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas
Maias sanctum paschae celebravimus. Alii vero cum Spanis duodecimo Kalendas
Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt; tamen, ut ferunt, fontes illi, qui in
Spaniis nutu Dei conplentur, in nostrum pascha repleti sunt. Cainone vero
Toronicum vicum, dum ipso glorioso resurrectionis dominicae die missae
caelebrarentur, eclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem
dedit, dicens, quod eclesia caderet, cunctique ab ea, etiam effractis ostiis,
per fugam lapsi sunt. Magna post haec lues populum devastavit. Post haec
Gunthchramnus rex ad Childeberthum, nepotem suum, legatos mittit, pacem petens
ac depraecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit; qui ad
Pontem quem Petreum vocitant coniuncti sunt, cumsalutantes atque invicem
osculantes se. Gunthchramnus rex ait: 'Evenit inpulso peccatorum meorum, ut
absque liberis remanerem, et ideo peto, ut hic nepus meus mihi sit filius'. Et
inponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradedit, dicens: 'Una nos
parma protegat unaque asta defendat. Quod si filius habuero, te nihilhominus
tamquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis tecumque permaneat caretas, quam
tibi hodie ego pollicior, teste Deo'. Proceris vero Childeberthi similiter pro
eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes dignisque se
muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum regem legationem
mittentis, ut redderet, quod de eorum regno minuerat; quod si differret, campum
praepararet ad bellum. Quod ille dispiciens, apud Sessionas atque Parisius
circus aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens.
|