His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus
Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se
arcessire praecepit. Quem discussum, repperit cum eodem res Brunichildis
reginae conmendatas; ipsasque ablatas, eum in exilium usque sacerdotalem
audientiam retenere praecepit. Coniuncto
autem concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud
Parisius in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: 'Quid tibi visum est,
o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita
sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa
canonum statuta sancsexissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed
etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem
filium patri fecisti, seduxisti paecuniam plebem, ut nullus mecum fidem habitam
custodiret, voluistique regnum meum in manu alterius tradere'. Haec eo dicente,
infremuit multitudo Francorum voluitque ostea basilicae rumpere, quasi ut
extractum sacerdotem lapidibus urgueret; sed rex prohibuit fieri. Cumque
Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat facta negaret, advenerunt falsi
testis, qui ostendebant species aliquas, dicentes: 'Haec et haec nobis dedisti,
ut Merovechum fidem promittere deberimus'. Ad haec ille dicebat: 'Verum
enim dicitis vos a me saepius muneratus; sed non haec causa extetit, ut rex
eieceretur a regno. Nam et cum vos mihi et equos optimos et res alias praeberetis,
numquid poteram aliud facere, nisi et ego vos simile sorte remunerarem?' Recedente vero regem ad metatum suum, nos, collecti in
unum, sedebamus in secretarium basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis,
subito venit Aetius archaediaconus Parisiacae eclesiae, salutatisque nobis,
ait: 'Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis; aut enim hoc
tempore exaltabitis nomen vestrum et bonae famae gratia refulgebitis, aut certe
nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras
sagaciter non eregitis aut fratrem perire permittetis'. Haec eo dicente, nullus
sacerdotum ei quicquam respondit. Timebant enim regine fururem, cuius instinctu
haec agebantur. Quibus intentis et ora digitis conpraementibus, ego aio:
'Adtenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et
praesertim vos, qui familiariores esse regi vidimini; adhibite ei consilium
sanctum atque sacerdotalem, ne exardiscens in ministrum Dei pereat ab ira eius
et regnum perdat et gloriam'. Haec me dicente, silebant omnes. Illis vero
silentibus, adieci: 'Mementote, domini mi sacerdotes, verbi prophetici, quo
ait: Si viderit speculatur iniquitatem hominis et non dixerit, reus erit animae
pereuntes. Ergo nolite silere, sed praedicate et ponite ante oculos regis
peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat et vos rei sitis pro anima
eius. An ignoratis, quid novum gestum fuerit tempore? Quomodo adpraehensum
Sigymundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei Avitus Dei sacerdus:
ìNe inicias manum in eo, et cum Burgundiam petieris, victuriam obtenebis".
Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit ipsumque cum uxore
et filiis interemit petiitque Burgundiam, ibique obpraessus ab exercitu,
interemptus est. Quid Maximus imperatur? Cum beatum Martinum conpulisset
communicare cuidam homicide episcopo, et ille, quo facilius addictus morte
liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab
imperio depulsus Maximus morte pessima condemnatus est'. Haec me dicente, non respondit
ullus quicquam, sed erant omnes intenti stupentes. Duo tamen adolatores ex
ipsis - quod de episcopis dici dolendum est - nuntiaverunt regi, dicentes, quia
nullum maiorem inimicum suis causis quam me haberet. Ilico unus ex aulicis
cursu rapitu ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex iuxta
tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad
levam vero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum
diversis fercolis. Visoque me, rex ait: 'O episcope, iustitiam cunctis largire
debes: et ecce! ego iustitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis
iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non
eruet. Ad haec ego: 'Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere
voluerit, a te corrigi potest; si vero tu excesseris, quis te corripiet?
Loquimur enim tibi; sed si volueris, audis; si autem nolueris, quis te
condemnavit, nisi is qui se pronuntiavit esse iustitiam?' Ad haec ille, ut erat
ab adolatoribus contra me accensus, ait: 'Cum omnibus enim inveni iustitiam et
tecum invenire non possum. Sed scio, quid faciam, ut noteris in populis, et
iniustum te esse in omnibus perpatiscat. Convocabo enim populum Toronicum et
dicam eis: ìVoceferamini contra Gregorium, quod sit iniustus et nulli hominum
iustitiam praestit". Illis quoque haec clamantibus respondebo: ìEgo qui
rex sum iustitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis
invenietis?"' Ad haec ego: 'Quod sim iniustus, tu nescis. Scit enim ille
conscientia mea, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore
populus, te insultante, vociferat, nihil est, quia sciunt omnes a te haec
emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in adclamatione notaberis. Sed quid
plura? Habes legem et canones; haec te diligenter rimari oportet, et tunc quae
praeciperint si non observaberis, noveris, tibi Dei iudicium imminere'. At illi
quasi me demulcens, quod dolose faciens potabat me non intellegere, conversus
ad iuscellum, quod coram eo erat positus, ait: 'Propter te haec iuscella
paravi, in qua nihil aliud praeter volatilia et parumper ciceris continetur'.
Ad haec ego, cognuscens adulationis eius, dixi: 'Noster cibus esse debet facere
voluntatem Dei et non in his diliciis dilectare, ut ea quae praecipit nullo
casu praetermittamus. Tu vero, qui alios de iustitia culpas, pollicire prius,
quod legem et canones non omittas; et tunc credimus, quod iustitiam
prosequaris'. Ille vero, porrectam dexteram, iuravit per omnipotenti Deo, quod
ea quae lex et canones edocebant nullu praetermitteret pactu. Post haec,
accepto pane, hausto etiam vino, discessi. Ea vero nocte, decantatis
nocturnalibus hymnis osteum, mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus;
missoque puero, nuntius Fredegundis reginae adstare cognusco. Quibus
introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde praecantur pueri, ut in eius
causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si
Praetextatus, me inpugnante, obpraemeretur. Dicebant enim: 'Iam omnium
episcoporum promissionem habemus; tantum tu adversus non incedas'. Quibus ego:
'Si mihi mille libras auri argentique donetis, num quid aliud facere posso,
nisi quae Dominus agire praecipit? Unum tantum pollicior, quod ea quae ceteri
secundum canonum statuta consenserint sequar'. At illi, non intellegentes quae
dicebam, gratias agentes, discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis
ad me venerunt, simile mandato ferentes; quibus ego similia respondi.
Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit dixitque:
'Episcopus enim in furtis depraehensus ab episcopali officio ut avellatur,
canonum auctoritas sancxit'. Nobis quoque respondentibus, quis ille sacerdus esset,
cuius furti crimen inrogaretur, respondit rex: 'Vidistis enim species, quas
nobis furtu abstulit'. Ostenderat enim
nobis ante die tertia rex duo volucra, species et diversis ornamentis referta,
quae praeciebantur amplius quam tria milia solidorum; sed et saccolum cum
nummismati auri pondere, tenentem quasi duo milia. Haec enim dicebat rex sibi ab
episcopo fuisse furata. Qui respondit: 'Recolere vos credo, discendente a
Rothomaginse urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia
res eius, id est quinque sarcinas, conmendatas haberem, et frequentius advenire
puerus eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro. Tu autem
dixisti mihi, o rex: ìEiece haec a te, et revertantur ad mulierem res suae, ne
inimicitia inter me et Childeberthum, nepotem meum, pro his rebus debeat
pullulare". Reversus ego ad urbem, unum volucrum tradidi puerus; non enim
valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alios. Iterum consiliatus
sum magnificentiam vestram. Tu autem praecipisti, dicens: ìEiece, eiece haec a
te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causam". Iterum tradidi eis duo ex his;
duo autem alii remanserunt mecum. Tu autem quid nunc calumniaris et me furti
argues, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputare?' Ad haec rex: 'Si hoc depositum penes te habebatur ad
custodiendum, cur solvisti unum ex his et lymbum aureis contextum filis in
partibus desecasti et dedisti per virus, qui me a regno deiecerent?'
Praetextatus episcopus respondit: 'Iam dixi tibi superius, quia munera eorum
acciperam, ideoque haec, cum non haberem de praesenti quid darem, hinc
praesumpsi et eis vicissitudinem munerum tribui. Proprium mihi esse videbatur,
quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excipi'. Videns
autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, adtonitus
valde ac conscientia confusus, discessit a nobis vocavitque quosdam de
adolatoribus suis et ait: 'Victum me verbis episcopi fateor et vera esse quod
dicit scio; quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur?' Et ait:
'Ite, et accedentes ad eum, dicite, quasi consilium ex vobismet ipsis dantes:
ìNosti, quod sit rex Chilpericus pius atque conpunctus et cito flectatur ad
misericordiam; humiliare sub eo et dicito, ab eo obiecta a te perpetrata
fuisse. Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dare tibi veniam
inpetramus"'. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita
facturum. Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum; adveniensque et rex,
ait ad episcopum: 'Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, quur
sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent?' Respondit episcopus:
'Petii, fateor, amicitias eorum habere cum eo, et non solum hominem, sed, si
fas fuisset, angelum de caelo evocaveram, qui esset adiutor eius; filius enim
mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro'. Cumque haec altercatio altius
tolleretur, Praetextatus episcopus, prostratus solo, ait: 'Peccavi in caelo et
coram te, o rex misericordissime; ego sum homicida nefandus; ego te interficere
volui et filio tuo in solio tuo eregere'. Haec eo dicente, prosternitur rex
coram pedibus sacerdotum, dicens: 'Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen
exsecrabile confitentem'. Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, iussit
eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum
canonum, in quo erat quaternio novus adnixus, habens canones quasi apostolicus,
continentes haec: Episcopus in homicidio, adulterio et periurio depraehensus, a
sacerdotio divillatur. His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens,
Berthechramnus episcopus ait: 'Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam
non habes, ideoque nec nostram caritatem uti poteris, priusquam regis
indulgentia merearis'. His ita gestis, petiit rex, ut aut tonicam eius
scinderetur aut centisimus octavus psalmus, qui maledictionibus Scarioticas
continet, super caput eius recitaretur aut certe iudicium contra eum
scriberetur, ne in perpetuo communicaret. Quibus condicionibus ego restiti,
iuxta promissum regis, ut nihil extra canones gereretur. Tunc Praetextatus a
nostris raptus oculis, in custodia positus est. De qua fugire temptans nocte,
gravissime caesus, in insola maris, quod adiacet civitati Constantinae, in
exilio est detrusus. Post haec sonuit, quod Merovechus iterum basilica sancti
Martini conaretur expetere. Chilpericus vero custodire basilicam iubet et omnes
claudi aditus. Custodis autem unum osteum, per quod pauci clerici ad officium
ingrederentur, relinquentes, reliqua ostea clausa tenebant; quod non sine
taedio populis fuit. Cum autem apud Parisius moraremur, signa in caelo
apparuerunt, id est viginti radii a parte aquilonis, qui ab oriente surgentes,
ad occidentem properabant; ex quibus unus prolixior et alius supereminens, ut
est in sublime elevatus, mox defecit, et sic reliqui qui secuti fuerant
evanuerunt. Credo, interitum Merovechi pronuntiassent. Merovechus vero, dum in
Remensem campaniam latitaret nec palam se Austrasiis crederit, a
Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod, relicto patre eius
Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederit. Qui velociter, adsumptis
secum viris fortissimis, ad eos venit. Hi praeparatus detegentes dolos, in
villam eum quandam concludunt et, circumseptum cum armatis, nuntius patri
dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare distinat. Sed hic cum in
hospitiolo quodam reteneretur, timens, ne ad vindictam inimicorum multas lueret
poenas, vocatum ad se Gailenum familiarem suum, ait: 'Una nobis usque nunc et
anima et consilium fuit; rogo, ne patiaris me in manibus inimicorum tradi, sed,
accepto gladio, inruas in me'. Quod ille nec dubitans, eum cultro confodit.
Advenientem autem regem, mortuos est repertus. Extetirunt tunc qui adsererent,
verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta, Merovechum
vero eius fuisse iussu clam interemptum. Gailenum vero adpraehensum,
abscisis manibus et pedibus, auribus vel narium summitatibus et aliis multis
cruciatibus adfectum, infiliciter negaverunt. Grindionem quoque intextum rotae
in sublime sustulerunt; Ciucilonem, qui quondam comes palatii Sygiberthi regis
fuerat, absciso capite, interficerunt. Sed et alios multos, qui cum eodem
venerant, crudile nece diversis mortibus adficerunt. Loquebantur etiam tunc
homines, in hac circumventionem Egidium episcopum et Gunthchramnum Bosonem
fuisse maximum caput, eo quod Gunthchramnus Fredegundis reginae occultas
amicitias potiretur pro interfectione Theodoberthi; Egidius vero, quod ei iam
longo tempore esset carus.
|