Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens
effectus esset et per solam Sophiam augustam eius imperium regiretur, populi,
ut in superiore libro iam diximus, Tiberium caesarem elegerunt utilem, strinuum
atque sapientem, aelymosinarium inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de
thesauris, quos Iustinus adgregavit, pauperibus erogaret et augusta illa eum
frequentius increparet, quod rem publicam redegisset in paupertate, diceritque:
'Quod ego multis annis congregavi, tu infra pauco tempus prodegi dispergis',
agebat ille: 'Non deerit fisco nostro; tantum pauperis aelymosinam accipiant,
aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino:
Thesaurizate vobis thesaurus in caelo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit,
et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ergo de quod Deus dedit, congregemus
per pauperes in caelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo'. Et quia,
ut diximus, magnus et verus christianus erat, dum hilare distributione
pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam
deambolans per palatium, vidit in pavimento domus tabolam marmoream, in qua
crux dominica erat sculpta, et ait: 'Crucem tuam, Domine, frontem nostram
munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus!' Et dicto citius
iussit eam auferre; defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et
aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, iussit et illam auferri. Qua amota,
repperiunt et tertiam; iussumque eius et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra
mille auri centinaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius, ut
consueverat, subministrat; nec ei Dominus aliquid defecere faciet pro bona
voluntate sua. Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narsis
ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, Italiam cum
multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua
occultae cisterna magna fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique
reposuit idque, interfectis consciis, uno tantummodo seni per iuramentum
condita conmendavit. Defuncto quoque Narsite, haec sub terra latebant. Cumque
supradictus senex huius aelymosinas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens:
'Si', inquid, 'mihi aliquid prodest, magnam rem tib, caesar, edicam'. Cui ille:
'Dic', ait, 'quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum
esse narraveris'. 'Thesaurum' , inquid, 'Narsitis reconditum habeo, quod in
extremum vitae positus caelare non possum'. Tunc caesar Tiberius gavisus,
mittit usque ad locum pueros suos; praecedente vero sene, hi secuntur attoniti.
Pervenientesque ad cesternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum
argentumque repperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus. Et
ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.
|