Chilpericus vero
rex discriptiones novas et gravis in omne regno suo fieri iussit. Qua de causa
multi relinquentes civitates illas vel possessiones proprias, alia regna
petierunt, satius ducentes alibi peregrinare quam tali pericolo subiacere.
Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam anforam vini per
aripennem redderit. Sed et alii functionis infligebantur multi tam de reliquis
terris quam de mancipiis; quod implere non poterat. Lemovicinus quoque populus,
cum se cernerit tali fasci gravari, congregatus in Kalendas Martias Marcumque
refrendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere voluit; et fecisset utique,
nisi eum episcopus Ferreolus ab inminente discrimine liberasset. Areptis quoque
libris discriptionum, incendio multitudo coniuncta cremavit. Unde multum
molestus rex, dirigens de latere suo personas, inmensis damnis populum adflixit
suppliciisque conteruit, morte multavit. Ferunt etiam, tunc abbatis atque
presbiteros ad stipitis extensus diversis subiacuisse tormentis, calumniantibus
regalibus missis, quod in siditione populi ad incendendus libros satellitis
adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.
|