Anno quinto
Childeberthi regis Arvernorum regionem diluvia magna praessirunt, ita ut per
dies 12 non cessaret a pluvia, tantaque inundatione Limane est infusum, ut
multos, ne simentem iacerent, prohiberet. Flumina quoque Leger Flavarisque,
quem Elacrem vocitant, vel reliqui torrentes decurrentes in eum ita
intumuerunt, ut terminus, quos numquam excesserant, praeterirent. Quae grande
de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere
naufragium. Pari modo Rhodanus cum Arare coniunctus, ripas excidens, grave
damnum populis intulit, murus Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit. Quiescentibus vero
pluviis, arbores denuo floruerunt; erat enim mensis Septembris. In Toronico vero eo anno mane, priusquam dies
inlucescerit, fulgor per caelum cucurrisse visus est et ad orientis plagam
caecidisse. Sed et sonitus tamquam diruentes arbores per totam terram illam
auditus est; quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut
amplius milia est auditum. Ipso anno graviter urbis Burdegalensis a terrae motu
concussa est, moeniaque civitatis in discrimine eversionis extetirunt; atque
ita omnes populus metu mortis exterritus est, ut, si non fugiret, potaret se
cum urbe dehiscere. Unde et multi ad civitatis alias transierunt. Qui tremor ad
vicinas civitatis porrectus est et usque Spaniam attigit, sed non tam valide.
Tamen de Pirineis montibus inmense lapides sunt commoti, qui pecora hominisque
prostraverunt. Nam et vicus Burdegalensis incendium divinitus ortum exussit,
ita ut subito conpraehensi igni tam domus quam areae cum annonis incendio
cremarentur, nullum paenitus incitamentum habens ignis alieni, forsitan
iussione divina. Nam et Aurilianensis civitas grave incendio conflagravit, in
tantum ut ditioribus nihil paenitus remaneret; et si aliquis ab igne quicquam
eripuit, ab insistentibus furibus est dereptum. Apud terminum Carnotenum verus
de effracto pane sangues effluxit. Graviter tunc et Beturica civitas a grandine
verberata est.
|