Sed haec prodigia
gravissima lues est subsecuta. Nam et discordantibus reges et iterum bellum
civile parantibus, desentericus morbus paene Gallias totas praeoccupavit. Erat
enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris renumque nimius dolor; caput
grave vel cervix. Ea vero quae ex ore proiciebantur colore croceo aut certe
viridia erant. A multis autem adserebatur veninum occultum esse, - rusticiores
vero coralis hoc pusulas nominabant - quod non est incredibile, quia missae in
scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque visicis, decursa
saniae, multi liberabantur. Sed et herbae, quae venenis medentur, potui
sumptae, plerisque praesidia contulerunt. Et quidem primum haec infirmetas a
mense Augusto initiata, parvulus aduliscentes arripuit lectoque subegit.
Perdedemus dulcis et caros nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus aut ulnis
baiolavimus aut propria manu, ministratis cibis, ipsos studio sagatiore
nutrivimus. Sed, abstersis lacrimis, cum beato Iob dicimus: Dominus dedit, Dominus
abstulit; quomodo Domino placuit, ita factum est. Sit nomen eius benedictum in
saecula. Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter egrotavit. Quo convaliscente, filius eius iunior, necdum aqua et
Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis videntis,
baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater eius senior nomen
Chlodoberthus ab hoc morbo correpitur; ipsumque in discrimine mortis
Fredegundis mater cernens, sero penetens, ait ad regem: 'Diu nos male agentes
pietas divina sustentat; nam sepe nos febribus et aliis malis corripuit, et
emendatio non successit. Ecce! iam perdimus filios. Ecce! iam eos lacrimae
pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interimunt, nec spes remanet cui
aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes, cui congregemus ea. Ecce
thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni! Numquid
non exundabant prumptuaria vino? Numquid
non horrea replebantur frumento? Numquid non erant thesauri referti auro,
argento, lapidibus praeciosis, monilibus vel reliquis imperialibus ornamentis?
Ecce quod pulchrius habebamus perdimus! Nunc, si placet, venite; incendamus
omnes discriptionis iniquas, sufficiatque fisco nostro, quod sufficit patri
regique Chlothario'. Haec effata regina, pugnis verberans pectus, iussit libros
exhibere, qui de civitatibus suis per Marcum venerant, proiectosque in igne,
iterum ad rege conversa: 'Quid tu', inquid, 'moraris? Fac quod vidis a me
fieri, ut, etsi dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus'. Tunc rex,
conpunctus corde, tradedit omnes libros discriptionum igne; conflagratusque,
misit qui futuras prohiberent discriptionis. Post haec infantulus iunior, dum
nimio labore tabescit, extinguetur. Quem cum maximo merore deducentes a villa
Brinnaco Parisius, ad basilicam sancti Dionisi sepelire mandaverunt.
Chlodoberthum vero conponentes in feretro, Sessionas ad basilicam sancti
Medardi duxerunt, proicientesque eo ad sanctum sepulchrum, voverunt vota pro
eo; sed media nocte anilus iam et tenuis spiritum exalavit. Quem in basilica
sanctorum Crispini atque Crispiniani martirum sepelierunt. Magnus quoque hic
planctus omni populo fuit; nam viri lugentes mulieresque lucubribus vestimentis
induti, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecuti. Multa postea
Chilpericus rex eclesiis sive basilicis vel pauperibus est largitus.
|