Magna eo anno in Hispaniis christianis persecutio
fuit, multique exiliis dati, facultatibus privati, fame decocti, carcere
mancipati, verberibus adfecti ac diversis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque
huius sceleris Goisuintha fuit, quam post Athanachilde regis conubium rex
Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat,
prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum
nubs alba contegens, lumen, quod mens non habebat, pepulit a palphebris. Erant autem Leuvichildo regi ex alia uxore duo filii,
quorum senior Sigyberthi, iunior Chilperici regis filiam disponsaverat. Sed
Ingundis, Sigyberthi regis filiam, cum magno apparato in Hispaniis directa, ab
avia Goisuintha cum gaudio magno suscepitur. Quam nec passa est in
relegione catholica diu commorare; sed ut rebaptizaretur in Arriana herese,
blandis coepit sermonibus inlecere. Sed
illa viriliter reluctans, coepit dicere: 'Sufficit satis me ab originale
peccato baptismo salutare semel abluta fuisse et sanctam Trinitatem in una
aequalitate esse confessam. Haec me credere ex corde toto confiteor nec umquam
ab hac fide ibo retrorsum'. Haec illa audiens, iracundiae furore succensa,
adpraehensam per comam capitis puellam in terram conlidit, et diu calcibus
verberatam ac sanguine cruentatam iussit spoliari et piscinae inmergi; sed, ut
adserunt multi, numquam animum suum a fide nostra reflexit. Leuvichildus autem
dedit eis unam de civitatibus, in qua resedentes regnarent. Ad quam cum
abissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut, relicta heresis fallacia,
catholicae legis veritatem agnuscerit. Quod ille diu refutans, tandem
commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam ac, dum
crismaretur, Iohannis est vocitatus. Quod cum Leuvichildus audisset, coepit
causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se
imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam
inpugnabat. Leuvichildus autem dirixit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me,
quia extant causae, quas conferamus simul'. Et ille: 'Non ibo, quia infensus es
mihi, pro eo quod sim catholicus'. At
ille, datis praefecto imperatoris triginta milibus solidorum, ut se ab eius solacio
revocaret, commotu exercitu, contra eum venit. Herminigildus vero, vocatis
Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua. Cumque
Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se
praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat
super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre
interfici'. Haec audiens Leuvichildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data
sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris
nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo
ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit
eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti,
innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum
veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in
exilio cum uno tantum puerolo.
|