Igitur post mortem filiorum Chilpericus rex mense
Octobrio in Cothiam silvam plenus luctu cum coniuge resedebat. Tunc
Chlodovechum, filium suum, Brinnacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet
et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui
fratres interficerat, seviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit. Ipsi enim rex Calam Parisiacae civitatis villam
advenit. Post paucus vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit; cui qualis
interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta villam apud
patrem habitaret, coepit inmaturae iactare vel dicere: 'Ecce, mortuos fratres
meus, ad me restitit omne regnum; mihi universae Galliae subicientur,
imperiumque universum mihi fata largita sunt! Ecce inimicis in manu positis
inferam quaecumque placuerit!' Sed et de noverca sua Fredegunde regina non
condecibilia detractabat. Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur. Post dies
vero aliquot adveniens quidam ait reginae: 'Ut urbata de filiis sedeas, dolum
id Chlodovechi est operatum. Nam ipsi concupiscens unius ancillarum tuarum
filia, maleficiis tuos per matrem eius filios interficit, ideoque moneo, ne
speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata' . Tunc
regina timore perterrita, furore succensa, nova orbitate conpuncta, adpraehensam
puellam, in qua oculus iniecerat Chlodovechus, graviter verberatam, incidi
comam capitis eius iussit ac scisso sode inpositam defigi ante metatum
praecipit Chlodovechi. Matrem quoque puellae relegatam et turmentis diu
cruciatam, elicuit ab ea professione, quae hos sermones veros esse firmaret.
Regi exim haec et alia huiuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovechum
poposcit. Tunc rex in venatione directus, eum praecepit arcessire secretius.
Quo adveniente, ex iussu regis adpraehensus in manicis a Desiderio atque Bobone
ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus, reginae
vinctus adducitur. Ad illa in custodia eum retinere praecepit, elecere ab eo
cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cuius consilium usus fuerit,
aut cuius haec instinctu fecisset, vel cum quibus maximae amicitias
conlegasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post
triduum regina vinctum iussit eum transire Matronam fluvium et in villa cui
Nocito nomen est custodire. In qua custodia cultro percussus interiit ipsoque
in loco sepultus est. Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod
ipse se ictu proprio perfodisset, et adhuc ipsum cultrum, de quo se perculit,
in loco stare vulneris adfirmabant. Quibus verbis rex Chilpericus inlusus, nec
flevit, quem ipse, ut ita dicam, morte tradiderat instigante regina. Servientes
quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem eius crudele morte negata;
soror ipsius in monasterio delusa a pueris reginae transmittitur, in quo nunc,
veste mutata, consistit; opesque eorum omnes reginae dilatae sunt. Mulier, quae
super Chlodovechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremare. Quae cum
duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse; sed nihil
proficientibus verbis, legatam ad stipitem, vivens exuritur flammis.
Thesaurarius Chlodovechi a Chuppani stabuli comite de Biturigo retractus,
vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed eum
regina et a suppliciis et a vinculis iussit absolvi liberumque, nobis obtenentibus
[ad regi], abire permisit.
|