Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum
mittit, virum nulli ingenii aut dispositiones ratione conperitum, sed tantum
voluntatem in catholica lege perversum. Quem
cum via Toronus detulisset, lacessire nos de fide et inpugnare eclesiastica
dogmata coepit. 'Iniqua', inquid, 'fuit antiquorum episcoporum lata sententia,
quae aequalem adseruit Filium Patri; vel qualiter', inquid, 'poterit esse Patri
aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est? Non est ergo aequum, ut ei
similis estimetur, cui se minorem dicit, cui tristitia mortis ingemit, cui
postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat. Unde
patet, eum et aetate et potestate paterna minorem'. Ad haec ego interrogo, si
crederit, Iesum Christum filium Dei esse, si eundemque esse Dei sapientiam, si
lumen, si veritatem, si vitam, si iustitiam fateretur. Qui ait: 'Credo, haec
omnia esse filium Dei'. Et ego: 'Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia,
quando sine lumine, quando sine vita, quando sine veritatem, quando sine
iustitia fuerit. Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio
esse non potuit. Quae maximae ad dominice nominis mistirium coaptantur. Sed nec
Pater esset utique, si filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais: Pater
maior me est, scias, eum hoc ex adsumptae carnis humilitate dixisse, ut
cognuscas, non potestate, sed humilitate fuisse redemptum. Nam tu qui dicis:
Pater maior me est, oportit te meminere, quod alibi ait: Ego et Pater unum
sumus. Nam et mortis timor et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est
referenda, ut, sicut verus Deus, ita et verus homo credatur'. Et ille: 'Cuius
quis implet voluntatem, eius et iunior est; semper filius minor est patri, quia
ille facit voluntatem patris, nec pater illius voluntatem facere non probatur'.
Ad haec ego: 'Intellegi, quia Pater in Filio et Filius in Patre in una semper
Deitate subsistit. Nam ut cognuscas, Patrem Fili facere voluntatem, si in te
fides euangelica manet, audi, quid ipse Iesus deus noster, cum ad resuscitandum
venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Et ego
sciebam, quia semper me audis; sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut
credant, quia tu me misisti. Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica
me claritatem quam habui apud temet ipsum, priusquam mundus fierit. Cui Pater de caelo respondit: Et clarificavi et iterum
clarificabo. Aequalis est ergo Filius in Deitati, non minor; sed neque aliquid
minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est, integrum fatiares et nihil
egentem; si verum integrum esse negas, Deum esse non credis'. Et ille: 'Ex
adsumptum hominem coepit Dei filius vocitari; nam erat quando non erat'. Et
ego: 'Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifero genui te.
Et Iohannis euangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Hoc ergo Verbum caro factum est et habitabit in
nobis, per quem facta sunt omnia. Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil
dignum de Deo sentitis'. Et ille: 'Numquid et Spiritum sanctum Deum dicitis aut
aequalem Patri Filioque decernitis?' Cui ego: 'Una in tribus est voluntas,
potestas, operatio; unus Deus in trinitate et trinus in unitate. Tres personae,
sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque' . Et ille:
'Spiritum sanctum, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor
accipitur, quia et a Filio promissus et a Patre legitur missus. Nemo enim
promittit, nisi quod suae dominationis subsistit, et nemo mittit nisi
inferiorem sibi, sicut ipse ait in euangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus ille
non veniet; si autem abiero, mittam illum ad vos'. Ad haec ego respondi: 'Bene
Filius ante passionem ait, quia, nisi ille ad Patrem victor remeaverit ac
proprio sanguine redempto mundo dignum Deo ex homine praeparet habitaculum, non
potest Spiritus sanctus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis
labi infectum discendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, fugiet fictum. Tu
autem, si spem aliquam resurrectionis habis, noli loqui adversus Spiritum
sanctum, quia iuxta sententia Domini: In Spiritu sancto blasphemante non
remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro'. Et ille: 'Deus est qui
mittit, non est Deus qui mittitur'. Ad haec ego interrogo, si crediderit
doctrinam Petri Paulique apostolorum. Respondentem autem eo: 'Credo', adiaci:
'Cum arguerit Petrus apostolus Annaniam pro fraude fundi, vide, quid dicat:
Quid tibi visum est mentire Spiritui sancto? Non es enim mentitus
hominibus, sed Deo. Et Paulus, cum gratiarum spiritalium distinguerit gradus:
Haec omnia, inquid, operatur unus adque idem Spiritus, dividens unicuique prout
vult. Qui enim quod voluerit facit, in nullius redegitur potestate. Nam vos, ut
superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit
huius sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arrii, expraessit
interitus'. Ad haec ille respondit:
'Legem, quam non colis, blasphemare noli; nos vero quae creditis etsi non
credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimine, si et illa et
illa colantur. Sic enim vulgato sermone dicimus, non esse noxium, si inter
gentilium aras et Dei eclesiam quis transiens utraque veneretur'. Cuius ego stultitiam
cernens, aio: 'Ut video, et gentilium defensorem et hereticorum adsertorem te
esse manifestas, cum et eclesiastica dogmata maculas et paganorum spurcitias
praedicas adorari. Satius', inquio, 'faciebas, si ea te armaret fides, quam
Abraham ad ilicem, Isac in ariete, Iacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam
Aaron portavit in logio, David exultavit in timphano, Salomon praedicavit in
intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae sive lex ipsa vel oraculis
caecinit vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragatur Martinus
noster vel possidit in pectore vel ostendit in opere, ut et tu conversus
credens inseparabilem Trinitatem, et acceptam a nobis benedictionem purgatoque
a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitatis tuae'. At ille
furore commotus et nescio quid quasi insanus frendens, ait: 'Ante anima ab
huius corporis vinculis emicet, quam ab ullo relegionis vestrae sacerdote
benedictione accipiam'. Et ego: 'Nec nostram Dominus relegionem sive fidem ita
tepiscere faciat, ut distribuamus sanctum eius canibus ac praetiosarum
margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus'. Ad haec ille, relicta
altercatione, surrexit et abiit. Sed post haec, cum in Hispaniis reversus
fuisset, in infirmitate debilitatus, ad nostram relegionem, necessitate
cogente, conversus est.
|