Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indicolum, ut
sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur,
adserens indignum esse, ut Deus persona sicut homo carneus nominetur; adfirmans
etiam, ipsum esse Patrem, qui est Filius, idemque ipsum esse Spiritum sanctum,
qui Pater et Filius. 'Sic', inquid, 'prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum
ipsa lex nuntiavit'. Cumque haec mihi
recitare iussisset, ait: 'Sic', inquid, 'volo, ut tu vel reliqui doctores
eclesiarum credatis'. Cui ego respondi: 'Hac credulitate relicta, pie rex, hoc
te oportit sequi, quod nobis post apostolus alii doctores eclesiae reliquerunt,
quod Elarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus'. Tunc
iratus rex ait: 'Manifestum est mihi in hac causa Elarium Eusebiumque validos
inimicos habere'. Cui ego respondi: 'Observare te convenit, neque Deum neque
sanctos eius habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter
Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater adsumpsit carnem neque Spiritus
sanctus, sed Filius, ut, qui erat Dei filius, ipse ad redemptionem hominis
filius haberetur et virginis. Non Pater passus neque Spiritus sanctus, sed Filius,
ut, qui carnem adsumpserat in mundo, ipse offerritur pro mundo. De personis
vero quod ais non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una
aeternitas, una potestas'. At ille commotus ait: 'Sapientioribus a te haec
pandam, qui mihi consentiant'. Et ego: 'Numquam erit sapiens, sed stultus, qui
haec quae proponis sequi voluerit'. Ad haec ille frendens siluit. Non post
multos vero dies adveniente Salvio Albigense episcopo, haec ei praecepit
recensire, depraecans, ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita
respuit, ut, si cartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in
frustra discerperit. Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios
libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi nulla
paenitus metricae conveniunt ratione. Addit autem et litteras litteris nostris,
id est w, sicut Graeci habent, ae, the, uui, quarum caracteres hi sunt: Et
misit epistulas in universis civitatibus regni sui, ut sic pueri docerentur ac
libri antiquitus scripti, planati pomice, rescriberentur.
|