Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
45. De obitu Agroeculae episcopi.
Agroecula enim Cabillonnensis episcopus hoc obiit
tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senaturio. Multa in civitate
illa aedificia fecit, domus composuit, ecclesiam fabricavit, quam colomnis
fulcivit, variavit marmore, mosevo depixit. Magnae autem abstinentiae
fuit; nam numquam prandium usus est, nisi tantum cenam, ad quam sic temporive
resedebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis
exiguae, facundiae vero magnae erat. Obiit autem episcopatus anno quadragisimo
octavo, evi autem octogisimo tertio. Cui Flavus, referendarius Gunthramni regis,
successit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |