Eo tempore et Dalmatius Rutenae civitatis episcopus
migravit a saeculo, vir in omni sanctitate praecelsus, abstinens vel a cibis
vel a concupiscentiis carnis, valde elymosinarius et cunctis humanus, in
oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad
emendationem saepius distruit, inconpositam dereliquit. Post cuius obitum
multi, ut fit, episcopatum petibant. Transobadus vero presbiter, qui quondam
archidiaconus eius fuerat, maxime in hoc intendibat, fidus, quod filium suum
cum Gogone, qui tunc regis erat nutricius, commendaverat. Condidirat autem
episcopus testamentum, in quo regis exenium quid post eius obitum accepiret
indecabat, adiurans terribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non
ordinaritur extraneus, non cupidus, non coniugali vinculo nexus, sed ab his
omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat,
substitueritur. Transobadus autem presbiter epulum in ipsa urbe clericis
praeparat. Resedentibus autem illis, unus praesbiterorum coepit antestitem
memoratum inpudicis blasphemare sermonibus et usque ad hoc erupit, ut eum
delerum et fatuum nominaret. Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus
advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremire coepit, laxatumque de manu
calicem, super alium, qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit
spiritum, ablatusque ab opulo ad sepulchrum, humo contectus est. Post haec
relicto testamento antestitis in praesentia Childeberthi regis ac procerum
eius, Theodosius, qui tunc archediaconatum urbis illius potiebatur, episcopus
ordinatus est.
|