Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
47. De comitatu Eunomii.
Audiens autem Chilpericus omnia mala, quae faciebat
Leudastis ecclesiis Toronicis vel omni populo, Ansovaldum illuc dirigit. Qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis
populo optionem, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastis cernens se
remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: 'Usque nunc, o piissime rex, custodivi
civitatem Turonicam; nunc autem, me ab actione remoto, vide, qualiter
custodiatur. Nam noveris, quia Gregorius episcopus eam ad filium Sygiberthi tradere
distinat'. Quod audiens rex, ait: 'Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec
adponis'. Et ille: 'Maiora', inquit, 'de te ait episcopus; dicit enim, reginam
tuam in adulterio cum episcopo Berthramno misceri'. Tunc iratus rex, caesum
pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |