Sed quia liber finem postulat, narrare aliquid de eius
actionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam moresque ordiri. Gracina Pictavensis insula vocitatur, in qua a
fiscalis vinitoris servo Leuchadio nomine nascitur. Exinde ad servitium
arcessitus, culinae regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia
oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo, promovitur ad
cophinum. Sed dum inter firmentatas massas se delectari consimulat, servitium
fugam iniens dereliquit. Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri
non possit, auris unius incisione multatur. Dehinc cum notam inflictam corpori
occulere nulla auctoritate valeret, ad Marcoveifam reginam, quam Chariberthus
rex nimium diligens in loco sororis toro adsciverat, fugit. Quae libenter eum colligens, provocat equorumque
meliorum deputat esse custodem. Hinc iam obsessus vanitate ac superbiae deditus,
comitatum ambit stabulorum; quo accepto, cunctos despicit ac postponit,
inflatur vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur et in causis
patronae alumnus proprius huc illucque defertur. Cuius post obitum refertus
praedis, locum ipsum cum rege Charibertho, oblatis muneribus, tenere coepit.
Post haec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonus destinatur ibique se
amplius honoris gloriosi supercilio iactitat, ibique se exhibet rapacem
praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum. Ubi seminando discordias et inferendo calumnias non modicos thesauros
adgregavit. Post obitum vero Chariberthi, cum in Sigiberthi sorte civitas illa
venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique adgregaverat a
fidelibus nominati regis direpta sunt. Pervadente igitur Chilperico rege per
Theodobertum, filium suum, urbem Turonicam, cum iam ego Turonus advenissem,
mihi a Theodobertho strenue commendatur, ut scilicet comitatum, quem prius
habuerat, potiretur. Multum se nobis humilem subditumque reddebat, iurans
saepius super sepulchrum sancti antistitis, numquam se contra rationis ordinem
esse venturum seque mihi tam in causis propriis quam in ecclesiae
necessitatibus in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea evenit, ne
urbem illam iterum rex Sigiberthus in suo dominio revocaret. Quo defuncto,
succedente iterum Chilperico in regno, iste in comitatum accedit. Adveniente autem
Turonus Merovecho, omnes res eius usquequaque diripuit. Sed hic, dum
Sigiberthus duos annos Turonus tenuit, hic in Brittaniis latuit. Qui, adsumpto,
ut diximus, comitatu, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum
toracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite
galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus. Iam si in
iudicio cum senioribus vel laicis vel clericis resedisset et vidisset hominem
iustitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in
civibus; presbiteros manicis iubebat extrahi, milites fustibus verberari,
tantamque utebatur crudelitatem, ut vix referri possit. Discedente autem
Merovecho, qui res eius diripuerat, nobis calumniator existit, adserens
fallaciter Merovechum nostro usum consilio, ut res eius auferret. Sed post inlata damna iterat iterum sacramenta
pallamque sepulchri beati Martini fideiussorem donat, se nobis numquam
adversaturum.
|