De insidiis, quas nobis fecit, et qualiter ipse
humiliatus est.
Sed quia longum est per ordinem prosequi periurias vel reliqua mala eius,
veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis
supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur:
Omnis subplantans subplantabitur; et iterum: Qui fodit foveam, incidit in ea.
Igitur post multa mala quae in me meisque intulit, post multas direptiones
rerum ecclesiasticarum, adiuncto sibi Riculfo presbitero simili malitia
perverso, ad hoc erupit, ut diceret, me crimen in Fredegundem reginam dixisse;
adserens, si archidiaconus meus Plato aut Galienus amicus noster subdirentur
poenae, convincerent me utique haec locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus,
iussit eum pugnis calcibusque caesum oneratumque catenis recludi in carcerem.
Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset. Hic
vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hoc anno consilio
cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet
me offenso ad Leudastem transiret; nanctisque tandem, ipsum adivit, ac per
menses quattuor dolos omnes ac muscipulas praeparatas, ad me cum ipso Leudaste
revertitur, deprecans, ut eum debeam recipere excusatum. Feci, fateor, et occultum hostem publice in domo
suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: 'Nisi
succurras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod
loqui non debui! Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a
regalibus conprehensus, mortales poenas sum lueturus'. Cui ego aio: 'Si quid
incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego altero te
regno non mittam, ne suspectus habear coram rege'. Post ista Leudastis extitit
accusator eius, dicens, se sermones iam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At
ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens, Galienum
eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus
elocutus. Sed Riculfus presbiter, qui iam promissionem de episcopatu a Leudaste
habebat, in tantum elatus fuerat, ut magi Simonis superbia aequaretur. Qui
tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulchrum sancti Martini dederat,
in die sexta paschae in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manibus
temperaret, fidus scilicet doli quem praeparaverat. In crastina autem die, id
est sabbati in ipsa pascha, venit Leudastis in urbe Turonica, adsimilansque
aliud negotii agere, adprehensis Platonem archidiaconem et Galienum in vincla
conectit, catenatosque ac exutos veste iubet eos ad reginam deduci. Haec ego
audiens, dum in domo ecclesiae residerem, mestus turbatusque ingressus
oratorium, Davitici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem
consolationis versiculum daret. In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et
non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare. Interea ingressi in fluvium
super pontem, qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quae Leudastem
vehebat, dimergitur, et nisi natandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis
forsitan interisset. Navis vero alia quae huic innexa erat, quae et vinctos
vehebat, super aquas Dei auxilio elevatur. Igitur deducti ad regem qui vincti
fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex
recogitans, absolutos a vinculo libera custodia reservat inlaesos. Ad civitatem
vero Turonus Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Gunthramnus
rex capere vellet Turonicam civitatem, et idcirco, ne aliqua neglegentia
accederet, oportere, ait, urbem custodia consignari. Ponunt portis dolose
custodes, qui civitatem tueri adsimilantes, me utique custodirent. Mittunt
etiam qui mihi consilium ministrarent, ut ad occultum, adsumptis melioribus
rebus ecclesiae, Arverno fuga secederem; sed non acquievi. Igitur rex,
arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter iussit exquiri. Cumque
Riculfus clericus saepius discuteretur occulte et contra me vel meos multas
fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: 'O infelix,
qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat
silere, et, petita venia episcopi, gratiam inpetraris'. Ad haec ille clamare
coepit voce magna ac dicere: 'En ipse, qui mihi silentium indicit, ne prosequar
veritatem! En reginae inimicum, qui causam criminis eius non sinet inquiri!' Nuntiantur protinus
haec reginae. Adprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur, et in vincla
compactus, custodiae deputatur. Cumque inter duos custodes catenis et cippo
teneretur vinctus, media nocte, dormientibus custodibus, orationem fudit ad
Dominum, ut dignaretur eius potentia miserum visitare, et qui innocens
conligatus fuerat, visitatione Martini praesulis ac Medardi absolveretur. Mox, disruptis vinculis, confracto cippo, reserato
ostio, sancti Medardi basilicam, nocte nobis vigilantibus, introiit. Congregati
igitur apud Brinnacum villam episcopi, in unam domum resedere iussi sunt.
Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione ac benedictione accepta,
resedit. Tunc Berthramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina
crimen inpactum fuerat, causam proponit meque interpellat, dicens, a me sibi ac
reginae crimen obiectum. Negavi ego in veritate haec locutum, et audisse quidem
haec alios, nam non excogitasse. Nam foris domum rumor in populo magnus erat,
dicentium: 'Cur haec super sacerdotem Dei obiciuntur? Cur talia rex
prosequitur? Numquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu,
domine Deus, largire auxilium servo tuo!' Rex autem dicebat: 'Crimen uxoris
meae meum habetur obprobrium. Si ergo censitis, ut super episcopum testes
adhibeantur, ecce adsunt! Certe, si videtur, ut haec non fiant et in fidem
episcopi committantur, dicite; libenter audiam quae iubetis'. Mirati sunt omnes
regis vel prudentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: 'Non potest
persona inferior super sacerdotem credi', restitit ad hoc causa, ut, dictis
missis in tribus altaribus, me de his verbis exuerem sacramento. Et licet
canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc
sileo, quod Rigunthis regina, condolens doloribus meis, ieiunium cum omni domo
sua celebravit, quousque puer nuntiaret, me omnia sic implesse, ut fuerant
instituta. Igitur regressi sacerdotes ad regem aiunt: 'Impleta sunt omnia ab
episcopo quae imperata sunt. O rex, quid nunc ad te, nisi ut cum Berthramno
accusatore fratris communione priveris?' Et ille: 'Non', inquid, 'ego nisi
audita narravi'. Quaerentibus illis, quis hoc dixerit, respondit, se haec a
Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem vel consilii vel
propositionis suae iam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut
sator scandali, infitiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis,
eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis
qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in loco suo regressus est.
Leudastis vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisius expetiit. Sed cum
audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur, et praesertim
quod filius eius, quem domi reliquerat, obisset, Turonus occulte veniens, quae
melius habuit in Biturigo transposuit. Prosequentibus
vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxore eius, in pago
Tornacensi exilio recluditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur.
Pro cuius vita vix obtinui, tamen de tormentis excusare non potui. Nam nulla
res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Nam
ab hora tertia diei, revinctis postergum manibus, suspensus ad arborem
dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas, caedebatur
fustibus, virgis ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quanti
accedere circa miseros potuerunt artus, toti caesores erant. Cum autem iam in
discrimine esset, tunc aperuit veritatem et archana doli publice patefecit.
Dicebat enim ob hoc reginae crimen obiectum, ut, eiecta de regno, interfectis
fratribus et patre, Chlodovechus regnum acciperet, Leudastis ducatum, Riculfus
vero presbiter, qui iam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat
Chlodovechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu
promisso. Nos vero cum Dei gratia Turonus reversi, invenimus ecclesiam conturbatam
per Riculfum presbiterum. Nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus
provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbiterium admotus,
recessit ad propria. Semper elatus, inflatus, praesumptiosus; nam, me adhuc
commorante cum rege, hic, quasi iam esset episcopus, in domo ecclesiae
ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae reliquasque res sub sua
redegit potestate. Maiores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata
distribuit; minoribus vero fustibus plagisque multis etiam manu propria
adfecit, dicens: 'Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam de inimicis
obtinuit, cuius ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit';
ignorans miser, quod praeter quinque episcopos reliqui omnes, qui sacerdotium
Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt coniuncti. Illud saepe
suis familiaribus dicere erat solitus, hominem prudentem non aliter nisi in
periuriis quis decipere possit. Sed cum me reverso adhuc despiceret nec ad
salutationem meam, sicut reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me
interficere minitaret, cum consilio provincialium eum in monasterio removeri
praecipio. Cumque ibidem artius distringeretur, intercedentibus Felicis
episcopi missis, qui memoratae causae fautor extiterat, circumventum periuriis
abbatem, fuga labitur et usque ad Felicem accedit episcopum, eumque ille
ambienter collegit, quem execrare debuerat. Leudastis vero in Biturigo pergens,
omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat secum tulit. Nec multo
post, inruentibus Biturigis cum iudice loci super eum, omne aurum argentumque
vel quod secum detulerat abstulerunt, nihilque ei nisi quod super se habuit
relinquentes; ipsamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis
dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum inruit super praedones suos,
interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit et in Turonico revertitur.
Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu, ut
apprehenderent eum. Ille vero cernens, se iam iamque capi, relictis rebus,
basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res captas
regi transmisit. Leudastis enim egrediebatur de basilica, et inruens in domibus
diversorum, praedas publice exercebat. Sed et in adulteriis saepe in ipsam
sanctam porticum deprehensus est. Commota autem regina, quod scilicet locus Deo
sacratus taliter pollueretur, iussit eum a basilica sancta eici. Qui eiectus,
ad hospites suos iterum in Biturigo expetiit, deprecans, se occuli ab eis.
|