Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
1. Quod Childeberthus ad Chilpericum transiit, et de fuga Mummoli.
Anno
igitur sexto regni sui Childeberthus rex, reiectam pacem Gunthchramni regis, cum
Chilperico coniunctus est. Non post
multum tempus Gogo moritur; in cuius locum Wandelenus subrogatur. Mummolus a
regno Guntchramni fuga dilabitur et se infra murorum Avennicorum monitione
concludit. Apud Lugdunum sinodus episcoporum coniungitur, diversarum causarum
altercationis incidens neglegentioresque iudicio damnans. Sinodus ad regem
revertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |