Igitur
Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, inpedimenta
movere praecipiens, Parisius venire disponet. Ad quem cum iam vale dicturus
acciderem, Iudaeus quidam Priscus nomen, qui ei ad species quoemendas
familiaris erat, advenit. Cuius caesariem
rex blande adpraehensa manu, ait ad me, dicens: 'Veni, sacerdus Dei, et inponi
manum super eum'. Illo quoque renitenti, ait rex: 'O mens dura et generatio
semper incredula, quae non intellegit Dei filium sibi prophetarum vocibus
repromissum, non intellegit eclesiastica mystiria in suis sacrificiis
figurata'. Haec eo dicente, Iudaeus ait: 'Deus non egit coniugium neque prole
ditatur neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte,
videte, quia ego sum Dominus, et absque me non est Deus. Ego occidam et ego
vivere faciam; percutiam, et ego sanabo'. Ad haec rex ait: 'Deus ab spiritali
utero Filium genuit sempiternum, non aetati iuniori, non potestati minori, de
quo ipse ait: Ex utero ante lucifero genui te. Hunc ergo ante saecula natum in
novissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit
Verbum suum, et sanavit eos. Quod autem ais, quia ipse non generit, audi
prophetam tuum dicentem ex voce dominica: Numquid ego, qui alius parere facio,
ipse non paream? Haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait'. Ad
haec Iudaeus respondit: 'Numquid Deus homo fieri potuit aut de mulieri nasci,
verberibus subdi, morte damnare?' Ad haec rege tacentem, in medio me ingerens,
dixi: 'Ut Deus, Dei filius, homo fierit, non suae, sed nostrae necessitatis
extetit causa. Nam captivum peccato homine et diaboli servitute subiectum
redemere non potuerat, nisi hominem adsumpsisset. Ego vero non de euangeliis et
apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te
mucrune confodiam, sicut quondam David Goliam legitur trucidasse. Igitur quod
Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: Et Deus, inquid, et homo, et quis
cognovit eum? Et alibi: Hic Deus noster, et non repotabitur alius praeter eum;
qui invenit omnem viam scientiae et dedit illam Iacob puero suo et Israhel
dilecto suo. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Quod
autem de virgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce virgo
in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuhel, quod
est interpraetatum: Nobiscum Deus. Quod verberibus subdi, quod clavis adfigi
deberit et aliis quoque iniuriis vel subiacere vel adfici, alius propheta ait:
Foderunt manus meas et pedes meos; diviserunt sibi vestimenta mea, et citera.
Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et
quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum et diaboli dicione subiectum
restituerit in regno suo, idem David ait: Dominus regnavit a ligno. Non quod antea non regnaverit apud Patrem, sed super
populum, quem a diabuli servituti liberaverat, rudem regnum accepit'. Iudaeos
ad haec respondit: 'Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur?' Cui ego: 'Iam
dixi tibi, Deus hominem creavit innoxium, sed astu serpentis circumscriptus,
praevaricatur praecepti factus est; et ideo a side paradisi eiectus, mundanis
laboribus deputatus est. Qui mortem unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus est
Patri'. Iudaeos dixit: 'Non poterat Deus mittere prophetas aut apostulos, qui
eum ad viam revocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne?' Ad haec
ego: 'A principio genus semper diliquit humanum, quem numquam terruit nec
submersio diluvii nec incendium Sodomae nec plagae Aegypti nec miraculum maris
Iordanisque divisi; qui semper legi Dei restitit, prophetis non crededit, et
non solum non crededit, verum etiam ipsos praedicatores paenitentiae interemit.
Ideo nisi ipse eum discendisset redemere, haec explere non potuerat alter.
Cuius nos nativitati renati, baptismo abluti, vulnere curati, resurrectione
erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris medere venturus
erat, propheta tuus ait: Livore eius sanati sumus; et alibi: Ipse peccata
nostra portabit et orabit pro transgressoribus; et iterum: Sicut oves ad
occisionem ductus est; et quasi agnus coram tundente se sine voce, sic non
aperuit os suum. In humiliatione iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis
enarravit? Dominus exercituum nomen eius. De hoc et Iacob ille, de cuius te
iactas venisse generationem, in illa filii sui Iudae benedictione, quasi ad
ipsum Christum, filium Dei, loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda. De germine, fili mi, ascendisti.
Recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis. Qui suscitavit eum?
Pulchriores oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. Quis, inquid,
suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam, tamen Paulus apostulus ait: Qui non
credederit, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus esse non poterit'. Haec et alia nobis
dicentibus, numquam conpunctus est miser ad credendum. Tunc rex, silenti illo,
cum viderit eum his sermonibus non conpungi, ad me conversus, postulat, ut,
accepta benedictione, discederit. Ait enim: 'Dicam', inquid, 'tibi, o sacerdus,
quod Iacob dixit ad angelum, qui ei loquebatur: Non demittam te, nisi
benedixeris mihi'. Et haec dicens, aquam manibus porregi iubet. Quibus ablutis,
facta oratione, accepto pane, gratias Deo agentes, et ipsi accepimus et regi
porreximus; austoque mero, vale dicentes discessimus. Rex vero, ascenso equite, Parisius est regressus cum
coniuge et filia vel omni familia sua.
|