Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, vir
magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus,
relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post
conversionem clericus factus, Ecolesinam veniens, cellulam sibi aedificavit. In
qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid
auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione
captivorum distribuebat. Panes in cellula illa, eo vivente, coctus numquam
fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim
catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum
crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit
et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa
imperavit potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non
possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro
furtum quis ad adpendendum deduceretur, qui et in alia multa scelera, tam in
furtis quam in homicidiis, accusabatur ab incolis criminosus, et haec ei
nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudici, ut scilicet
culpabilis ille vitae concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante,
quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque iudici possit esse consultum,
dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus caeditur et patibulo
condemnatur. Cumque mestus monachus
abbati renuntiasset: 'Vade', inquid, 'a longe, quia scito, quod, quem homo
reddere noluit, Dominus suo munere redonabit. Tu vero, cum eum cadere videris,
protinus adprehensum adducito in monasterium'. Monacho vero iussa complente,
ille prosternitur in oratione et tam diu in lacrimis ad Deum fudit preces,
quoadusque, disruptum obice cum catenis, terrae restitueretur adpensus. Tunc
monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat. At ille
gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: 'Semper me benigno animo
solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius
vita rogaveram, non laxasti?' Et ille: 'Libenter te', inquid, 'audio, sancte
sacerdos; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me
seditionem moveri'. Et ille: 'Tu', inquid 'me non audisti; Deus autem audire me
dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit. En', inquid,
'coram te adstat sanus!' Haec eo dicente, prosternitur ad pedes comitis
stupentis, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab
ipsius comitis ore cognovi. Sed et alia multa fecit, quae insequi longum
putavi. Post XLIIII vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus
tradidit spiritum; protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus
autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.
|