Igitur
Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare,
Desiderium ducem evocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato,
Petrogoricum pervadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor
Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec civitates in potestate regis
Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit. Sed
extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis
fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini
ingressa resedebat. Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad
regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici
subegit. Berulfus vero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum
ingrederentur, audisset, exercitum commovet et se in ipsos fines statuit.
Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Toronicae devastati sunt.
Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt
damnati. Bladastis vero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui
amisit.
|