Anno
igitur septimo Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni
vicensimus et primus, mense Ianuario pluviae, coruscationes atque tonitrua
gravia fuerunt; flores in arboribus ostensi sunt. Stilla, quem comitem superius nominavi, apparuit, ita
ut in circuitu eius magna nigrido esset; et illa, tamquam se in foramen aliquod
posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans spargensque comas. Prodebat
autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tamquam fumus magnus incendii
apparebat a longe. Visa est autem a partem Occidentis in ora noctis prima. In
die autem sanctum paschae apud Sessionas civitatem caelum ardere visum est, ita
ut duo apparerent incendia; et unum erat maior, aliud vero minor. Post duarum vero
horarum spatio coniuncta sunt simul, factamque pharum magnam, evanuerunt. In Parisiaco vero terminum verus sanguis ex nube
defluxit et super vestimenta multorum hominum caecidit et ita tabe maculavit,
ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerunt. Tribus enim locis in termino
civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectinse vero terreturio
hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgerit, sanguine respersa ab intus
apparuit. Magna tamen eo anno lues in populo fuit; valitudinis variae, milinae
cum pusulis et vissicis, quae multum populum adficerunt mortem. Multi tamen,
adhibentes studium, evaserunt. Audivimus enim eo anno in Narbonensem urbem
inguinarium morbum graviter desevire, ita ut nullum esset spatium, cum homo
correptus fuisset ab eo.
|