Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
5. De Chus adinventorem staticuli.
Habebat
ergo Noe post diluvium tres filius, Sem, Cham et Iafeth. De Iafeth egressae
sunt gentes, similiter et de Cham sive de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab
his dissiminatum est genus humanum sub universo caelo. Primogenitus vero Cham
Chus. Hic fuit totius artis magicae, inbuente diabolo, et primus idolatriae
adinventor. Hic primus staticulum
adorandum diabuli instigatione constituit; qui et stellas et ignem de caelo
cadere falsa vertute hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc
Persi vocitavere Zoroastren, id est viventem stelam. Ab hoc etiam ignem adorare
consuiti, ipsum divinitus ignem consumptum ut deum colunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |