Igitur
legati Chilperici regis, id est Ansovaldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam
dotem in Hispaniis fuerant missi, regressi sunt. His diebus Leuvichildus rex in
exercitu contra Herminichildum, filium suum, resedebat, cui et Meritam
civitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit
coniunctus, iam superius exposuimus. Nam et legatis haec causa innexuit moras,
ut tardius regredirentur. Quibus visus, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis
christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret. Cui haec
Ansovaldus respondit: 'Christiani, qui nunc apud Hispanias conmorantur,
catholicam fidem integre servant. Sed rex novo nunc ingenio eam nititur
exturbare, dum dolose et ad sepulchra martirum et in eclesiis relegionis
nostrae orare confingit. Dicit enim:
ìManefeste cognovi, esse Christum filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum
sanctum Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus
esse".' Heu, heu, quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam
prava mente! Et ubi est illud quod Dominus ait: Spiritus Deus est; et illud Petri,
quod Annaniam ait: Quod tibi visum est temptare Spiritum sanctum? Non es
hominibus mentitus, sed Deo. Ubi est et illud quod Paulus, mistica dona
commemorans ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens
unicuique, prout vult? Qui enim operatur quod vult, nulli cognuscetur esse
subiectus. Accedente autem Ansovaldo ad Chilpericum regem, legatio Hispaniorum
est subsecuta, quae de Chilperico ad Childeberthum accedens, in Hispaniis est
regressa.
|