Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
19. De hominibus Chilperici regis apud Urbiam fluvium.
Apud pontem vero Urbiensim civitatis
Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris
sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte
inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum graviter depopulatus est.
Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus
ducibusque vel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui
inruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi:
'Illi perverse aegerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si
iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali geris; si vero noluerit, tractabis
deinceps, quid sequaris'. Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu,
legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integrae
caritatem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |