Igitur pervasis
Chilpericus rex civitatibus fratris sui novos comites ordinat et cuncta iubet
sibi urbium tributa deferri. Quod ita
impletum fuisse cognovimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nunnichio
Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charteri Petrogoricae urbis
episcopi litteras, quae multa inproperia loquebantur in regem; in quibus inter
reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos, se a paradiso ad inferos
descendisse, scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit dicionibus commutatus.
Has
litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum
suo conspectui praesentarent, discussurus utique, si vera essent quae ei
opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris
repraesentat. Interrogat sacerdoti, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se
directas. Interrogantur vero homines, a quo eas acceperint. Frontonium diaconum
proferunt. Interrogatur de diacono sacerdos. Respondit, sibi eum esse
praecipuum inimicum, nec dubitari debere, ipsius esse nequitias, qui contra eum
saepius causas commovisset iniquas. Adducitur diaconus sine mora; interrogatur
a rege; confitetur super episcopum, dicens: 'Ego hanc epistolam episcopo
iubente dictavi'. Proclamante vero episcopo et dicente, quod saepius hic
ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiceret, rex misericordia motus,
commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro
diacono, et supplicans, ut pro se sacerdos oraret. Et sic cum honore urbi
remissus est. Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum
seminavit, sanguine percussus interiit, resque eius, quia absque liberis erat,
diversis a rege concessae sunt.
|