Nova iterum contra Theodorum episcopum bella
consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothari regis esse dicebat, de
Constantinopoli veniens, Massilia est advectus. De cuius origine quaedam
strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis et diligenti cura
nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis,
litteris eruditus, Childebertho rege a matre repraesentatur, dicente ea:
'Ecce', inquid, nepotem tuum, Chlothari regis filium; et quia invisus habetur
patri, suscipe eum, quia caro tua est'. Quem ille, eo quod ei fili non essent,
accipiens, retenibat secum. Nuntiantur haec regi Chlothario, misitquae fratri
nuntius, dicens: 'Dimitte puerum, ut veniat ad me'. Ne moratus ille iuvenem
fratri direxit. Quo viso, Chlotharius iussit tundi comam capitis eius, dicens:
'Hunc ego non generavi'. Igitur post Chlothari regis obitum a Charibertho rege
susceptus est. Quem Sigyberthus arcessitum iterum amputavit comam capitis eius
et misit eum in Agripinensim civitatem, quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque
ab eo loco dilapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsitem abiit, qui tunc
Aetaliae praeerat. Ibi accepta uxore, filios procreavit et ad Constantinopolim
accessit. Inde, ut ferunt, post multa tempora a quodam invitatus, ut veniret in
Galliis, Massilia adpulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Ab eodem etiam
acceptis aequitibus, Mummolo duci coniunctus est. Erat autem tunc Mummolus in
civitate Avennica, sicut supra iam diximus Gunthchramnus vero dux adpraehensum
Theodorum episcopum in custodia pro hac causa detrusit, repotans, cur hominem
extraneum intromisissit in Galliis voluissetque Francorum regnum imperialibus
per haec subdere ditionibus. At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum
Childeberthi regis subscriptam protulit, dicens: 'Nihil per me feci, nisi quae
mihi a domnis nostris et senioribus imperata sunt'. Custodiebatur igitur
sacerdus in cellula nec permittebatur eclesiae propinquare. Quadam vero nocte,
dum adtentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut
comes, qui erat custus eius, ingente pavore terreretur; visusque est super eum
lucis inmense globus per duarum horarum spatium. Mane autem facto, narrabat haec
comes ille citeris, qui cum eo erant. Post haec autem ductus est ad
Gunthchramnum regem cum Epyfanio episcopo, qui tunc a Langobardus fugiens
Massilia morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset.
Discussio igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine. Rex tamen iussit eos
sub custodia degere, in qua post multa supplicia Epyfanius episcopus obiit.
Gundovaldus vero in insola maris secessit, expectans eventum rei. Gunthchramnus
vero dux cum duce Gunthchramni regis res Gundovaldi divisit et sicum Arverno
detulit inmensum, ut ferunt, argenti pondus et auri vel reliquarum rerum.
|