Gunthchramnus
quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childeberthum regem
abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiabus, a Gunthchramnum regem
conpraehensus retenebatur, dicente sibi regem: 'Tua invitatio Gundovaldum
adduxit in Galliis, et ob hoc ante hos annus abisti Constantinopoli'. Cui illi: 'Mummolus', inquid, 'dux tuus ipse suscepit
eum et in Avennionem secum retenuit. Nunc autem permitte me, ut adducam ipsum tibi,
et tunc inmunis ero ab his quae repotantur mihi'. Cui rex ait: 'Non permittam
te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti'. At ille cernens se
mortem propinquam, ait: 'Ecce filium meum! Suscipe illum, et sit obses pro his
quae promitto domino meo rege; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvolum
meum'. Tunc rex permisit eum abire, retentum secum eius infantulo. At ille,
adsumptos secum Arvernis atque Villavis, Avennione abiit. Sed asto Mummoli
navis in Rodano infirmae paratae sunt; ascendentesque simpliciter, ut in medio
amnis venerunt, impletis navibus mergebantur. Tunc in periculo positi, alii
natando evaserunt, nonnulli vero, arreptis ipsarum navium tabulis, attigerunt
litus. Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne dimersi sunt.
Gunthchramnus vero dux advenit Avennione. Providerat enim Mummolus, postquam intra
murus urbis illius est ingressus, ut quia pars parva resedebat, quae non
vallabatur a Rhodano, ut, eductam ex eo partem, locus ille totus ex hoc alluvio
muneretur; in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatusque
dolos aqua decurrens operuit. Tunc,
adveniente Gunthchramno, ait ex muro Mummolus: 'Si fides est integra, veniat
ille ab una parte ripae et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur'. Quod cum
convenisset, ait Gunthchramnus econtra, - hoc enim brachium fluminis inter
utrumque erat positum -: 'Si licit', inquid, 'vadam, quia sunt aliqua quae
inter nos secretius conferantur'. Cui ille: 'Veni', ait, 'ne timeas'. Ingressus
cum uno amicorum suorum - et erat luricae pondere adgravatus - ilico amicus
ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis dimersus nusquam conparuit.
Gunthchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de
adstantibus, porrectam manu eius astam, eum litori reddidit. Et tunc, inlatis
sibi convitiis, ipse vel Mummolus discesserunt. Obsedente quoque Gunthchramno
ipsam urbem cum exercitu Gunthchramni regis, nuntiata sunt haec Childebertho. At ille ira
commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius dictum illuc direxit.
Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernus adduxit. Sed post paucos dies Avennione
regressus est.
|