Legati de
Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra
filium suum seniorem in exercitu resederet. In monastirio autem beatae
Radegunde puella quaedam nomen Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis
erat, obiit hoc modo. Cum egrotare
coepisset et ei assiduae sorores aliae deservirent, venit dies ille, quo
migraret a corpore, et circa horam nonam ait sororibus: 'Ecce iam leviorem me
sentio; ecce nihil doleo! Nunc autem non est necesse sollicitudine vestrae, ut
mihi curae aliquid inpendatis; sed potius discedite a me, quo facilius sopore
relaxer'. Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper cellola, et post
paulolum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant, quid ab
illa elocutionis audirent. Ipsa autem, expansis manibus, benedictionem a nescio
quo afflagitans, ait: 'Benedic', inquid, 'mihi, sanctae ac famulae Dei excelsi;
ecce enim iam tertio fatigaris hodiae mei causa! Et cur, sanctae, pro infirma muliercula crebras iniurias sustenis?'
Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est
effata. Tunc facto modico intervallo, emisit voce magna cum riso; et sic
tradedit spiritum. Et ecce quidam inerguminus, qui tunc ad beati Crucis gloriam
mundandus advenerat, adreptam manibus caesariem, conlisit se in terram, dicens:
'Heu, heu, heu nobis, qui tale damno perpessi sumus! Vel licuisset prius causas
inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima'. Inquirentibus
vero his qui aderant, quod esset hoc verbum, quod loquebatur, respondit: 'Ecce
anima puellae Michahel angelus suscepit, et ipsi eam ad caelos evexit. Princeps
vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur'. Post haec
corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum lenteum repperire
abbatissa potuisset in prumptu, quod corpore candidior cerneretur; induta tamen
lenteis mundis, sepulturae mandata est. Nam et alia puella huius monastirii
visum vidit, quod sororibus retulit. Potabat, inquid, se iter aliquod conficere;
et erat ei votum, ut ad fontem vivum gradiens perveniret. Cumque viam nesciret,
vir quidam se obviam obtulit, dicens: 'Si', inquid, 'vis ad fontem vivum
accedere, ego ero praevius iteneris tui'. At illa gratias agens, sequebatur
praecedentem. Quibus ambolantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cuius aquae
tamquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante
luce radiabant. Et ait vir ad eam: 'Ecce fonte vivo, quem multo labore
quaesisti! Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae
salientis in vitam aeternam'. Cumque illa avide ex his aquis auriret, ecce ab
alia parte veniebat abbatissa et, denudatam puellam, induit eam vestem regia,
quae tanta luce auroque et munilibus refulgebat, ut vix possit intendi, dicente
sibi abbatissa: 'Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera'. Haec cum puella
vidisset, conpuncta est corde, et post dies paucus rogavit abbatissam, ut sibi
in qua inclauderetur cellolam praepararet. At illa velociter perfectam, ait:
'Ecce', inquid, 'cellolam! Quid nunc desideras?' Puella vero petiit, ut recludi
permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno
psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manu, ad locum
usque perducitur. Et sic vale faciens omnibus et osculans singulas quasque,
reclausa est; structoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc oratione ac
lectione vacat.
|