De multis malis, quae Chilpericus rex in
civitatibus fratri sui fieri iussit vel ipse fecit.
Denique Chilpericus rex legatus nepotis sui Childeberthi suscepit, inter quos
primus erat Egidius Remensis episcopus. Quibus intromissis ad regem, data
suggestione, dixerunt: 'Pacem, quam cum domino nostro, nepote tuo, fecisti,
petit a te omnimodis conservare; cum fratri vero tuo pacem habere non potest,
quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris fugacesque suos retenet
nec eos vult ei remittere. Ideo Childeberthus, nepus tuus, caretatem, quam nunc
tecum retenit, integre vult servare'. Et ille: 'In multis', inquid, 'frater
meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childeberthus
inquirat, cognuscit protinus, quod huius conludio pater eius est interfectus'. Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: 'Si cum nepote
tuo coniungeris et ipse coniungitur tibi, commoto exercitu, ultio quae debetur
super eum velocius infertur'. Quod cum iuramento firmassent obsedesque inter se
dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto
regni sui exercitum, Parisius venit. Ubi cum resedisset, magnum dispendium
rerum incolis intulit. Berulfus vero dux cum Toronicis, Pectavis Andecavisque
atque Namneticis ad terminum Bitoricum venit. Desiderius vero et Bladastis cum
omni exercitu provintiae sibi commissae ab alia parte Betoricum vallant, multum
vastantes per quas venerunt regiones. Chilpericus vero iussit exercitum, qui ad
eum accessit, per Parisius transire. Quo transeunte, et ipse transiit atque ad
Mecledonensem castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans. Et licet
exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati eius cum ipso
erant. Tunc misit nuntius ad supradictus duces, dicens: 'Ingrediemini
Beturigum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exegite de
nomine nostro'. Biturigi vero cum quindecim milibus ad Mediolanensim castrum
confluunt ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi stragis
magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septim milia caecidissent. Duces
quoque cum reliqua parte populi ad civitatem pervenerunt, cuncta deripientes
vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est
audita fuisse, ut nec domus remaneret nec vinea nec arbores, sed cuncta
succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab eclesiis auferentis
sacra ministeria, ipsas incendio cremabant. Gunthchramnus
vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei iudicio
conlocans. Qui die una iam vespere, misso exercitu, maximam partem a germani
sui exercitu interficit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt,
pollicentes alter ab alterutrum, ut quicquid sacerdotes vel seniores populi
iudicarent, pars parte conponerent, quae terminum legis excesserat; et sic
pacifici discesserunt. Chilpericus vero rex, cum exercitu suo a praedis arcere
non possit, Rhodomaginsem comitem gladio trucidavit; et sic Parisius rediit,
omnem relinquens praedam captivosque relaxans. Ad isti qui Bitoricas
obsedebant, accepto mandato, ut reverterentur ad propriam, tantas praedas secum
sustulerunt, ut omnes regio illa, unde egressi sunt, valde potaretur evacuata
vel de hominibus vel de ipsis pecoribus. Ingressus quoque exercitus Desiderii
atque Bladastis per Toronicam, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt,
sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivus adduxerunt, de quibus
spoliatus plurimus postea demiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita
ut vix vel initium remaneret novumque esset, si aliquis aut iuvencum viderit
aut cerneret buculam. Sed dum haec agerentur, Childeberthus rex cum exercito
suo uno in loco resedebat. Nocte autem quadam commutus exercitus, magnum murmor
contra Egidium episcopum et ducibus regis minor populus elevavit ac vociferare
coepit et publicae proclamare: 'Tollantur a faciae regis, qui regnum eius venundant,
civitates illius dominatione alteri subdunt, populus ipsius principis alterius
dicionibus tradunt'. Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto
mane, adpraehenso armorum apparato, ad tenturium regis properant, scilicet ut
adpraehensis episcopum vel senioribus vi obpraemerent, verberibus adficerent,
gladiis lacerarent. Quod conperto,
sacerdus fugam iniit, ascensoque equitae, ad urbem propria tendit. Ad populus ille cum
clamore sequebatur, proiciens post eum lapides evomensque convitia. Fuitque tunc
ei haec causa praesidium, quod hi paratus equites non habebant. Attamen
lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus,
ut unam caligam de pede elapsam collegare non curaret. Et sic usque civitatem
veniens, se infra murorum Rimensium septa conclusit.
|