Legati
iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera et placitum accipientes cum
Chilperico rege, ut filiam suam secundum convenentiam anteriorem filio regis
Leuvichildi tradere deberet in matrimonio. Denique dato placito et omnia
pertractata, legatus ille reversus est. Sed Chilperico rege egresso de
Parisius, ut in pago Sessionico accederet, novus luctus advenit. Filius enim
eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a desinteria correptus,
spiritum exalavit. Hoc enim fulgor ille, quod superius ex nube dilapsum
memoravimus, figuravit. Tunc cum inmenso fletu regressi Parisius, sepelierunt
puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod
posuerat prolongaret, dicente rege: 'Ecce planctum in domo sustineo, et
qualiter nuptias filiae celebrabo?' Voluit
enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in
monasterium Pictavensi posuerat. Sed illa distulit, resistente praecipue beata
Radegunde et dicente: 'Non est enim dignum, ut puella Christo dedicata iterum
in saeculi voluptatibus revertatur'.
|