Dum autem
haec agerentur, nuntiantur reginae, puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et
incantationibus fuisse subductum ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina invisum habebat,
conscium esse. Unde factum est, ut
epolante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a
desenteria correptus fuerat, lamentaret. Cui praefectus respondit: 'Habetur
mihi herba in prumptu, de qua se desentiricus auriat, quamlibet desperatus sit,
mox sanatur'. Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur. Interea
adpraehensis mulieribus urbis Parisiacae tormentis adplicat ac verberibus cogit
fatere quae noverant. At ille confitentur se maleficas esse, et multos
occumbere leto se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione
credi patior: 'Filium', aiunt, 'tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita
donavimus'. Tunc regina, tormentis
gravioribus mulieribus affectis, alias enegat, alias incendio tradit, alias
rotis, ossibus confractis, innectit. Et
sic Conpendio villam una cum rege secessit ibique universa regi quae de
praefecto audierat revelavit. Rex vero, missis pueris, iussit eum arcessire;
discussumque catenis onerant et suppliciis subdunt. Trabi, postergum revinctis
manibus, adpenditur et ibi, quid maleficii noverit, interrogatur; sed nihil de
his quae superius memoravimus confetetur. Hoc tamen protulit, saepius se
inunctionis et potionis, quae ei regis reginaequae gratiam praeberent, ab his
mulieribus suscipisse. Depositus igitur
de poena, vocat ad se lectorem, dicens: 'Nuntia domino meo regi, quia nihil
mali sentio de his quae inlata sunt'. His auditis, rex: 'Verumne est', inquid, 'hunc
esse maleficum, se de his nihil est laesus poenis?' Tunc extensum ad trocleas,
tam diu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipse lassarentur tortures;
post haec sudis ungulis manuum pedumque difigunt. Cumque in hoc causa ageretur,
ut ad dicidendam cervicem eius gladius inminerit, regina vitam obtenuit;
sed non fuit minur morti humilitas subsecuta. Nam inpositus
plaustro, ad Burdigalensim urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate,
transmittitur; in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo iussus est
valuit. Sed non post multum tempus spiritum exalavit. Post haec regina,
adpraehenso pueroli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex
sirico aut quocumque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt
quattuor plaustra levasse. Aurum vero vel argentum fornace conflatum reposuit,
ne aliquid integrum remanerit, quod ei planctum fili in memoriam revocaret.
|