Aetherius vero Lixoensis episcopus, cui supra
meminimus, hoc ordine a civitate sua vel expulsus est vel receptus. Clericus
quidam extitit ex Cinomannica urbe, luxuriosus nimis amatorque mulierum et
gulae ac fornicationis omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri cuidam
saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu,
secum in alia civitate deduxit, ut suspicio auferetur adulterii, cum inter
incognitos devenisset. Erat enim mulier ingenua genere et de bonis orta
parentibus. Conperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant,
ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum
vinctum custodiae mancipant, mulierem vero ignem consumunt. Et, sicut cogit
auri sacra famis, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet
ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius.
Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis XX
aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam vitae donatus est,
profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod, si ei pueros
delegaret, perfectos hic in litteris redderet. Gavisus auditu sacerdos, pueros
civitatis collegit ipsique delegat ad docendum. Denique cum iam honoraretur a
civibus et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset ac domum
parentum eorum quos erudiebat invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli
matrem immemor anterioris iniuriae concupiscit. Quod cum pudica mulier
declarasset, coniuncti parentes eius gravissimis clericum tormentis subdentes,
interimere voluerunt. Quem sacerdos iterum misericordia motus castigatum verbis
lenibus liberavit honorique restituit. Sed mens laeva numquam ad bonitatem
potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de
morte redemptus. Coniunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu
dignum proferens, episcopum molitur occidere. Locatumque clericum, qui eum
bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, musitant, amicitias clam inligant,
proferunt praemia, ut, si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipavit eorum miseriam
crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit. Die vero, quo
sacerdos operarios in agro adgregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum
secure prosequitur sacerdotem, nihil de his penitus aliquid scientem. Tandem igitur haec
advertens: 'Quid tu', inquid, 'me attentius cum hac bipenne prosequeris?' At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur,
dicens: 'Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac
praeceptore, ut te secure percuterem. Quod cum saepius facere voluissem et
ictum dextera suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures
obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur, sed et manus absque virtute
erant, et quae optabam implere non poteram; cum vero manus deposuissem, nihil
mali sentiebam omnino. Cognovi enim, quoniam tecum est Dominus, eo quod non
potui aliquid te nocere'. Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium
clerico, reversusque domum, caenae discubuit. Qua exacta, in stratum suum
quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi
hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur,
per qua aut eum vi extinguerent aut certe crimen, quo a sacerdotio
divelleretur, inponerent. Interea, quiescentibus cunctis, media fere nocte,
cubiculum sacerdotis inrumpunt, exclamantes voce magna atque dicentes, vidisse
se mulierem a cubiculo egredi ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent.
Et insanie pars haec et consilium diaboli fuit, in tali aetate crimen inponere
sacerdoti, qui erat fere LXX annorum. Nec mora, coniuncto secum iterum
antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo
saepius vincla discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de
cenosis carceribus plerumque liberavit. At ille cognoscens, inimicos sibi
vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrimis in vincla compactus
exorat. Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de
custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator. Deinde
dilapsus, ad regnum Gunthramni regis transiit. Quo discedente, liberius iam
coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo,
multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: 'In hoc cognosce, rex
gloriosissime, vera esse quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad
fratris tui transiit regnum'. Quod ille non credens, hos ad civitatem redire
iubet. Dum haec agerentur, mesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia
quae de eo acta fuerant per invidia et avaritia perpetrata, adpraehensum cum
satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent
sacerdotem suum. At rex legatos fratri suo dirigit, adserens, nihil se criminis
in episcopo repperisse. Tunc rex Guntchramnus, ut erat benignus et profluus ad
miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos
regni sui, ut peregrinum aliquid pro Dei intuitu consolarentur. Tunc circumiens
civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei conlata sunt tam in vestibus quam in
auro, ut vix civitati quae meruerat possit inferri; impletumque est illud quod
ait apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum. Nam huic
peregrinatio divitias attulit, et exilium opes multas invexit. Post haec
regrediens, a civibus cum grandi honore susceptus est, ut prae gaudio flerent
et benedicerent Deum, qui tandem eclesiae tantum restituit sacerdotem.
|