Lupentius vero abba basilicae sancti privati
martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit. Incusatus enim, ut
ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid
effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine
maiestatis conscius esset inventus, discedere iussus est. Verum ubi via carpere
coepit, iterum ab antedicto comite captus et ad Ponticonem villam deductus,
multis suppliciis est adfectus; dimissusque iterum, ut rediret, cum super
Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum inruit super eum inimicus eius.
Quem vi oppressum, amputatum caput in culleum oneratum lapidibus posuit et
flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo inmersit gurgiti. Post
dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine
sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates in funere pararentur et
ignoraretur, quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non
inveniretur, subito adveniens aquila levavit culleum a fundere fluminis et
ripae deposuit. Admirantesque qui aderant, adpraehensum culleum, dum sollicite,
quid contineret, inquirunt, caput truncati repperiunt, et sic cum reliquis
artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere; et si
infirmus ad hoc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.
|