Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
38. De obitu Theodosii episcopi et de successore eius.
Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto
Dalmatio successerat, diem obiit. In qua ecclesia in tantum pro episcopatu
intentiones et scandala orta convaluerunt, ut paene sacris ministeriorum vasis
et omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen Transobadus presbiter
reiecitur, et Innocentius Gabalitanorum comis eligitur ad episcopatum,
opitulante Brunichilde regina. Sed, adsumpto episcopatu, confestim Ursicinum
Cadurcinae urbis episcopum lacessire coepit, dicens, quia diocesis Rutinae
ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut, diuturna intentione
gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis provincialibus
apud urbem Arvernum resedens iudicium emanaret, scilicet ut parrochias, quas
numquam Rutina ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet. Quod ita factum
est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |