Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
39. De obitu Remedi episcopi et successore eius.
Remigius
Biturigum episcopus obiit. Cuius post
transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae
hostilitati restiterant perierunt. Post haec Sulpicius in ipsa urbe ad
sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeelegitur. Nam cum multi munera
offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: 'Non est
principatus nostri consuetudo sacerdotium venumdare sub pretio, sed nec vestrum
eum praemiis comparare, ne et nos turpis lucri infamio notemur et vos mago
Simoni comparamini. Sed iuxta Dei praescientia Sulpicius vobis erit episcopus'.
Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est
enim vir valde nobilis et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene
eruditus rethoricis, in metricis vero artibus nulli secundus. Hic senodum
illam, cui supra meminimus, pro parrochiis Cadurcinis fieri commonuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |