Legatus vero Oppila nomen de Hispaniis
advenit, multa munera Chilperico rege deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne
Childeberthus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commoverit, quia
Leuvichildus adpraehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberthi
regis acciperat, retruserat in custodia, ipsa mulierem cum Grecis relictam.
Igitur cum die sancto paschae hic legatus Toronus advenisset, sciscitati sumus,
utrum nostrae relegionis esset. Respondit ipse, se hoc credere quod catholici
credunt. Exinde procedens nobiscum ad eclesiam, missarum sollemnia tenuit; sed
neque pacem cum nostris fecit neque de sacrificiis sacris communicavit.
Cognitumque est, mendum esse, quod dixerat se esse catholicum. Nihilhominus ad
convivium invitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirirem, quid crederit,
respondit: 'Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutes'. Cui ego respondi: 'Si haec, ut adseris, credis, quae
obstetit causa, ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare deferris?'
Et ille: 'Quia', inquid, 'gloriam non recte responditis; nam iuxta Paulum
apostolum nos dicimus: ìGloria Deo Patri per Filium"; vos autem dicitis:
ìGloria Patri et Filio et Spiritu sancto", cum doctores eclesiarum
doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundum, sicut ipse Paulus ait:
Regi autem saeculorum inmortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in
saecula saeculorum, per Iesum Christum dominum nostrum'. Et ego respondi:
'Patrem per Filium adnuntiatum nulli catholicorum esse incognitum, reor; sed
sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderit Deum. Deo
autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderit Deum,
ut, quia mundus prophetis et patriarchis atque ipse Latori legis non
crediderat, saltim vel Filio crederit. Ideoque necesse est, ut sub
significatione personarum gloria detur Deo. Dicimus ergo: ìGloria Deo Patri,
qui misit Filium; gloria Deo Filio , qui sanguine suo redemit mundum; gloria
Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum". Nam tu, qui
dicis: ìGloria Patri per Filium", ademis gloriam Filio, quasi ipse non sit
gloriosus cum Patre, propter quod eum adnuntiavit in mundum. Nuntiavit, ut
diximus, Filius Patrem in mundo; sed multi non crediderunt, dicente Iohanne
euangelista: In sua propria venit, et sui eum non reciperunt. Quodquod autem
reciperunt eum, dedit eis potestatem filius Dei fieri, his qui credunt in
nomine eius. Nam tu, qui Paulo apostolo derogas et sensum eius non intellegis,
percipe, quam caute loquitur et iuxta ut recepere quis potest; adverte,
qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nullo onus grave videatur inponere,
sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis,
sed nec adhuc quidem potestis. Perfectorum est enim solidus cibus. Sed et aliis
dicit: Nihil vobis praedicavi nisi Christum, et hunc crucifixum. Nunc autem
quid vis, o tu heretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit,
resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam eius et vide astutiam, quid
aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquid, novimus Christum
crucifixum, nunc autem iam non novimus. Nega
ergo, tu accusatur Pauli, si tantum mente dementia coepit, quia nec crucifixus
est. Sed, quaeso, relinque ista et audi consilium meliorem, adhibe culiria
oculis lippis et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines
enim loquibatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret,
sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. Numquid homo
mortalis non est daturus gloria Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et
tertio glorificavit e caelo? Absculta, quid de caelis loquitur, cum idem Filius,
discendente Spiritu sancto, sub Iohannis manu baptizaretur: Hic est, ait,
Filius meus dilectus, in quo bene conplacui. Certe si oppilatas habeas aures,
ut ista non audias, crede apostolis, quid in monte audierunt, cum
transfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moysi et Helia; nempe de nubi
splendida Pater ait: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite'. Ad haec
hereticus respondit: 'Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Fili,
nisi tantum ipsum Filium monstrat'. Et
ego: 'Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater
reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille
diceret: Pater, glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te, quid ei
respondit Pater e caelo? Nonne ait: Et glorificavi et iterum glorificabo? Ecce
enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris ademere?
Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla subpeditat. Nam qui Pauli
apostoli accusatur exsistis, audi ipsum, immo Christum in ipso loquentem: Omnes
lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quod
si nunc communis cum Patre gloria et in ipsa qua nunc Pater est gloria
commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei
reddenda gloria inter hominis, qui pari gloria cum Patri regnat in caelis?
Confitemur ergo Christum, filium Dei, Deum verum: ideoque quia Deitas una, una
erit et gloria'. Post haec, dato selentio, ab altercatione cessatum est. Ille
quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum
miserat, in Hispania est regressus.
|