Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
42. Quod Childeberthus in Italia abiit.
Childeberthus
vero rex in Italia abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentis, ne ab eius
exercitu caederintur, subdedirunt se dicioni eius, multa ei dantes munera ac
promittentes se parte eius esse fidelis atque subiectus. Patratisque cum his
omnibus quae voluit, rex in Galliis est regressus atque exercitu commovere
praecepit, quem in Hispania dirige iussit; sed quievit. Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos
quinquaginta milia soledorum acceperat, ut Langobardus de Italia extruderit. Audito autem
imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetibat; sed hic
fidus a solatiis nec responsum quidem pro hac re voluit reddere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |