In
Gallitia quoque novae res actae sunt, quae de superius memorabuntur. Igitur cum
Herminichildus, sicut supra diximus, patri infensus esset et in civitate quadam
Hispaniae cum coniuge resediret, de imperatoris solatio fretus atque Mironis
Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitum venire cognovit consiliumque
iniit, qualiter venientem aut repelleret aut negaret, nesciens miser , iudicium
sibi inminere divinum, qui contra genitorem, quamlibet hereticum, talia
cogitaret. Habitu ergo tractatu, de multis virorum milibus trecentos veros
elegit armatus et infra castrum Osser, in cuius eclesia fontes divinitus
conplentur, includit, ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac
lassatus, facilius ab inferiore manu, quae erat plurima, vinceretur. Denique
his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. 'Si',
inquid, 'illuc cum omni exercitu abiero, conglobatis in unum exercitus
adversorum iaculis crudilissime sauciatur. Se
vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare. Tamen cum omnibus
ibo'. Et accedens ad locum, viros proteruit castrumque conbusit, sicut iam
superius memoratum est. Patrata quoque
victuria, cognovit, Mironem regem contra se cum exercitu resedere. Quo
circumdato, sacramenta exigit, sibi in posterum fore fedilem. Et sic, datis
sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam
in patria rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit. Infirmatus
enim ab aquis Hispaniae fuerat malis aeribusque incommodis. Quo defuncto,
filius eius Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetiit, dataque, ut pater
fecerat, sacramenta, regnum Galliciensim suscepit. Hoc vero anno cognatus eius
Audica, qui sororem illius disponsatam habebat, cum exercitu venit;
adpraehensumque clericum facit ac diaconatus sibi praesbiterii ei inponi
honorem iobet. Ipse quoque acceptam soceri sui uxorem, Galliciensim regnum
obtenuit. Leuvichildus vero filium suum Herminichildum coepit et sicum usque
Toletum adduxit, condemnans eum exilio; uxorem tamen eius a Grecis erepere non
potuit.
|