Locustae quoque de Carpitania provintia, quam
per quinque vastaverant annos, hoc anno progressae ageremque publicum tenentes,
ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt. Quarum
spatium in centum quinquaginta extenditur milibus longitudo, latitudo vero in
centum milibus terminatur. Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis,
vastationisque multae fuerunt in populo. Nam mense Ianuario rosae visae sunt;
circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mixtus, ut
solet in illo caelestis iris ambitu, pluvia discendente, monstrari. Proina
graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per
plurima loca vastavit; residuum quoque grandinis siccitas inmensa consumpsit,
exiguusque fructus in aliquibus viniis visus, in aliis vero nullus, ita ut
irati contra Deum homines, patifactis aditibus viniarum, pecora vel iumenta
intromitterent, noxias sibi immixcentes miseri praeces atque dicentes: 'Numquam
in his viniis palmis nascatur in sempeternum!' Arboris vero, quae mense Iulio
poma protulerant, mense Septembre fructus alios ediderunt. Morbus pecorum
iteratis invaluit, ita ut vix quicquam remaneret.
|